Ut Irisati dulcedini respondeam Sapphicis ludens: Flāva nīgrantī theobrōmate orta, cūr “мачо” petis “viridēs” habentem (scīlicet nummōs), nisi causā emendī plūs socolātæ?
Category: Commentarii
Apud Iulium Caesarem Bulengerum Londunensem, inter Historiarum eius temporis libros tredecim, inveniri potest fertilis seges quae alienis ab pagellis furatus est ille Doctor Theologus et in Academia Pisana Professor; quare ipse excerpam sententias quasdam quae studium (vel etiam admirationem) mihi…
De Bento popina Nusquamiensi
In popīnæ aulā sedeō repastus sub rubentibus radiīs lucernæ dum theam bibō calidam hauriōque flōris odōrem. Bento est popina Nusquamiensis, quorum quinque exstare puto inter tria oppida divisas; in illis oppidis ubi duae exstant tabernae, popinae colore distinguuntur, ut Bento…
Ad sorores benigne excipiendas caseum paravi praemollem, qui “Brie” apud Gallos vocatur, in furno coctum cum variis cibis meridionalibus superadditis. Nam hac in regione rustica et nullo urbano sale praedita in usum pridem venit nigrum mellaceum, quod apud Americanos primum…
De arte vitrea
Museum hodie visitavimus perpavrum et vix urbanum, ubi certamen inter artifices celebrabatur qui vitri conflandi caelandique artem exercent. Videbantur hoc in vase esse figurae militum antiquorum caelatae. Deus accipitrum piscem complectitur. Vidimus et molendinum vitreum, ubi Dominus Vitreus…