De pretiis sortium Sinensium

Numina feruntur commercium sortium et syngraphorum negotia regere duo: caeca Fortuna, mundi et hominum spei metusque ludificatrix; et Mercurii manus indeprehensibilis, cuius nomine alii laudant eam rationem minimo emendi et maximo vendendi qua aequum pretium a negotiatoribus libere pactum moderet tam copias…

De praeambulis gentium

Incertum est cui in primis tribuendae sint laudes propter hanc sententiam belle dictam et praeambuli forma effictam, quae saepissime adscribatur Carolo Imperatori tam veteris quam novi orbis terrarum: Hispanice alloquor Deum, Italice feminas, Gallice subditos, Theodisce caballum. Hispani enim propter…

De anthropophago heri interfecto

Heri in corruptissima urbe peccatorum, cuius nomen cum eo Vitii ipsius est in ore omnium diu coniunctum, nempe Miamiae, vir quidam nudus et nomine ignoto est ad pontem MacArthur vocatum a custodibus publicis multis sclopeti ictibus interfectus; mors autem adhuc minatur alteri nudo, cuius facie…

In Museo Nautarum (3)

Utrum navis subaquanea ad unum hominem apta, aut vestes quibus homo mersus maneat siccus?  Hoc “jimsuit” ut vocatur gerebat Sylvia Earle doctrix et doctis praefecta apud NOAA, reipublicae ministerium ad mare oceanum et caelum investiganda. Hac in minima navicula sex…