Video per epistolas electronicas rogatum esse ubinam apud antiquos auctores Hesiodus diceretur de gryphis sive gryphibus (vocabulum enim γρύψ raro apud Romanos legitur) scripsisse. Cum nihil aliud habeam quod faciam, hic respondebo: auctorem hujus opinationis esse inter scholiasticos quærendum. Nam…
Category: Commentarii
De tædio
Diu tacui, qui nihil boni nec novi referendum haberem. Hodie quoque nihil boni accidit, sed facere non possum quin animadvertam res nuper aliquatenus pejores fieri videri. Dum ego rædam tute ac sine periculo per viam principalem moderor, custos quidam publicus,…
Decem Leges Discipulorum
Qui natus es fessus ideo vives ut quiescas. Diliges lectum tuum tamquam te ipsum. Quiesces interdiu, ut noctu dormias. Noli laborare. Labor enim est mors. Si quem videris quiescentem, eum adjuvabis. Laborabis minus quam poteris, et quodcumque poteris alteri delegabis….
De suffragiis nuper latis
Abhinc annos octo, Barca Obama factionem suam sinistram, quæ Democratica appellatur, ad tantam victoriam duxit, ut non solum ipse creatus sit præses sed socii sui etiam utramque senatus curiam adepti sint; nunc vero duo cives, Marius et Sulla, de causis…
De gratiis agendis
Hodie sollemnes gratias Deo agere solemus una cum familiariis congregati: ego vero, qui longe a cognatis versor, solus cenavi in taberna Coreana—nec prima neque ut opinor ultima vice. Quod non ægre fero: nam patre vita defuncto mater nunc domum patriam…