De Verbis Pictis

Discipuli huius studiorum universitatis in studia animos parum intendunt: quod elogia variis in muribus mendose scripta nimis aperte monstrant. His litteris mendose scriptis discipuli videntur conati esse illud «οὐδὲν ἄδηλον» scribere. Quamquam acuitur littera ε quae in ultima primi vocabuli syllaba reperiri…

De accipitribus Aegyptiis

Caput octavum (cui titulus “Mars et Venus”) ex Iohannis Pierii Valeriani Belluensis Hieroglyphicorum libro vicesimo primo (“De iis quae per accipitrem significantur”) sumptum infra subdidi: Erat et illud apud sacerdotes Aegyptios memorabile commentum, quod Martem et Venerem per duos utriusque…

Compositio Crustulorum

Conferenda dodrans poculi (170 grammata) butyri tres unciae (85 grammata) casei mollis (qui etiam Philadelphiensis vocatur) poculum (200 grammata) sacchari ovum parvum cochlear (5 mililitra) vanillae duo pocula et dodrans (345 grammata) farinae parvum cochlear (5 grammata) pulveris furnarii mica…

De serpentibus alatis

Aborigines, quippe qui Floridam terram antiquitus coluerint, quasdam rationes habent salubres vel etiam necessarias quae nobis, qua sumus hac in novo orbe imperitia, non omnino perspicue atque aperte liquent, sed fortasse sunt nihilominus adhibendae.  In cuius rei exemplum, locum affero eadem…