Discipuli huius studiorum universitatis in studia animos parum intendunt: quod elogia variis in muribus mendose scripta nimis aperte monstrant.
![](https://nusquam.net/wp-content/uploads/2018/11/OudenAdelon.jpg) |
His litteris mendose scriptis discipuli videntur conati esse illud «οὐδὲν ἄδηλον» scribere.
Quamquam acuitur littera ε quae in ultima primi vocabuli syllaba reperiri oportet,
eadem tamen littera ε false pro η altera in voce legitur ,
neque hac in scriptura liquet ubi accentus poni debeat. |
![](https://nusquam.net/wp-content/uploads/2018/11/Demorior.jpg) |
Multis in locis aut melius “demorior” aut saepius “demorio” repperi scriptum.
Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quemdam ignobilem scriptorem,
ut verbum temporale “demorio” pro forma deponente “demorior” posuerit;
quem manus altera alterius coloris pigmento usa postea correxit. |