Thersites noster per silvas deambulavit, et Sandra montes visit, et Eduardus suam Tullianam per lutum duxit. Omnes nostri amici Hispani fructus a natura captos delibaverunt; quam beatissimi vivunt! Ego tamen quodam in thermopolio sedeo, ordinatrum intuens et labores absolvens, solus…
Suas quisque partes agunt…
Est mihi quidam amicus, immo necessarius, quem putarem, nisi diu eum cognovissem, nescire dolere neque etiam posse lacrimare: maestitiae enim expers videtur totam per vitam cantare saltareque. Quippe qui semper laetetur, numquam potest casum providere, numquam mente effingere ullum propositum…
Novus Dies
Clarius lucet hodie sol: nam factio Democratica non solum Casae Albae seu summi magistratus est potita sed etiam utramquam partem Senatus. Adhuc etiam potest fieri ut satis sint fautores Democraticae factionis in Senatu ut nullis in consiliis possint Republicani eis…
Habemus Praesidem
Homines rerum statisticarum periti dicunt Barcam Obamam praesidem esse futurum nostrae reipublicae.
Non omnia mutantur…
Nonnullae res, ut apparet, haud multum mutatae esse videntur. Nam multos annos per nostrae reipublicae civitates meridionales pauperes et praesertim cives stirpibus Africanis orti suis suffragiis fraudebantur variis dolis malis. Hodie homines adhuc ignoti in civitatibus Texia, Missuria, Mississippia, Alabama,…