Ultimo anno saeculi decimi quinti Vincentius Pinzonus (paulo ante Petrus Alvarus de Cabral) in terram Brasiliam incidit, ubi, ut moris in novo orbe terrarum erat Europaeis, negotia agere commercioque lucroso frui cum aboriginibus voluit. Hi tamen Brasilienses paulo callidiores fuisse…
Nullo modo intellegere possumus quomodo factum sit ut Hungaria, quae anno bismillesimo undecimo in certamine Eurovisifico animos extollerit carmine quod inscribitur “Quid de Somniis Meis” canendo: et bismillesimo duodecimo “Sonum Pectorum” nobis protulerit: hoc anno in eodem certamine (uno Europaeorum…
De filibustero sive perpetua oratione
Coram Senatu Rand Paul Kentukiensis adhuc, dum scribo, orationem praelongam habet quam meridie coepit habere: quod genus orationis “filibuster” vulgo sive “oratio piratica”1 vocitatur. Secundum leges fundamentales reipublicae, quae “constitutionis” nomine appellantur, Praeses debet magistratus ad publicam vitam advocare et…
De gallinipperis sive maringonibus
Relatum est in actis diurnis nos debere parari contra culices illius generis quod in America ut fertur natum est, et hodie “Gallinipper” vulgo nuncupatur. Hae enim bestiolae aestivis pluviis, et praecipue vehementioribus procellis et maioribus, foventur in pratis et paludibus…
De Hafiz Khan damnato
Hafiz Khan, senex Americanus et Imam sive pastor Mahometanorum qui parvulam meschitam Miamiae moderabatur, damnatus est subsidii hostibus praebendi. Accusatores enim monstrabant eum quinquaginta milia dollarorum misisse ad Pakistanienses Talibanos, qui hostes Reipublicae habentur. Cui Khan longis orationibus Pastua lingua…