Discipulis probationis periculum subeuntibus mihi est tempus terendum. Sapphice igitur, scripta est haec formula salutationis nulli puellae mittenda, nec ullo sensu venusto composita sed tantum ad numeros et, per iocum, instar “fratrum” ut vocantur nebulones qui hanc paludem infestant: Salveas…
De Frontonis “Tulliana conclusione” et basiis
Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non recitaverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam, cuius principium id ipsum erit: Qua die primum beneficio maximi principis ederem spectaculum…
De automatis Alcaicis
Locus natandī mūnere fungitur nōbis theātrī cōnspicientibus magnā arte mīmōs hōs agentēs automatāriam amōris artem.
Soroban sive abacum cum electronico ordinatro addito inveni inter res diu neglectas; et multum gavisus sum propter abacum inventum, quippe cuius ope forsitan celerius faciliusque discipulorum probationes probatiunculasque corrigere possim. Usque tamen per multos annos pila electronica inerat, quae cum…
De Georgio McGovern
Mortuus est Georgius McGovern, pacis fautor et candidatus qui anno 1972º summum magistratum petivit et quam plurimis suffragiis victus est a Richardo Nixon scelerato homine et cruore Vietnamensium commaculato. De fine in illud bellum imponendo McGovern ipse coram Senatu anno…