De arce Cinderellae illuminata

Cum Irisatus carmen panxerit de festis diebus Sancti Electridis, non nimis inconcinnum videtur mentionem hic facere de Disneiensibus, qui hieme ad eundem beatissimum Luciferum honorandum Arcem Cinderellae, munitissimum Regni Magici locum atque inexpugnabile Muris Tyranni castellum, ornant ducentenis milibus luminum…

Diurnarii Neoeboracenses, qui in Paulae Broadwell vicum descenderunt, extra domum invenerunt humi creta inscriptum hoc elogium: “Pater ♥ Matrem.” Quod aut ante adulterium patefactum scriptum erat, aut nemo potest puerulis explicare Quid Mater Fecerit et cur mater fortasse multos annos…

Mirum colloquium

Mirum in modum Paula Broadwell, discipula doctoranda et diurnaria quacum David Petraeus Sixtii filius, quondam imperator cum Chaldaei tum Bactriani belli necnon director agentium occultorum, adulterii crimen admisit, videtur mense Ianuario cum Iohanne Stewart sermocinata esse televisifice, quod spectaculum propter…

De epistola monitoria accepta

In capsella electronica hodie inveni epistolam monitoriam mihi ab Oppidulo missam de vi electrica a me adhibita, cuius argumentum brevissime exprimitur his verbis et numeris et lineis: Commotus igitur, ne civis satis fidelis et amator tam patriae quam capitalismi viderer,…