Nuper multi nuntii mihi aliquid spei attulerunt de rebus futuris. Septemdecim annos Respublica bellum in caprarios Bactrianos gessit: primum Frutex bellicosus, deinde Obama etiam bellicosior, quamvis pacis amatorem sese effingeret, nostros milites (ne dicam pecuniam) in tesca longe remota mittebat,…
De operibus Veneris et Liberi
Placuit apud Plutarchum locum invenire, quo auctor ille, ὁ τὼν καλῶν κἀγαθῶν κάλλιστος καὶ βέλτιστος, opera et Veneris et Liberi explicat. Ut qui parum sim sapiens, ea quæ de sapientium conjunctione per Musas efficienda leguntur prætermittam: nam quod sapientibus lectoribus,…
Guazzæ laus adulationis
Miram apud Stephanum Guazzam legi orationem philosophicam et laudativam, cujus argumentum est virtus illa, quam multi perperam tamquam vitium intelligunt, videlicet gratia. Ut docet Guazza, necesse est, ad humanam conversationem ac prudentiam excolendam, puellis blandiri. Sed etiam ob alteram causam…
Quare Plutarchus sit legendus
Plato in Republica docet omnia quæ nascantur etiam florescere, deflorescere, perire: etiam urbem præstantissimam, summis philosophiæ consiliis informatam, paulatim a primo vigore declinare atque in alias formas minus nobiles delabi, donec perveniat ad tyrannidem. Olim apud nos florebant studia Plutarchi,…
De Mariano Rajoy
Spectamus nunc a longinquo ea, quæ in nomine populi Catalaunici et in nomine regni Hispanorum aguntur. Ex altera parte contra leges jamdudum acceptas Catalauni nituntur sui juris fieri; neque hoc vi, sed potius suffragiis popularibus temptant, id quod a moderatoribus…