Iterum de Celebrationis homicidio

Secundum rhetoriscum quendam, inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant. At non solum ab oratoribus fabulae excogitantur quae ad verisimilitudinem accedant, sed a nobis omnibus, quippe qui res, quas esse factas audiverimus, semper ad quandam…

De matre tua, quam oportet fuisse vaccam

Nonnumquam legimus mendacia pro veris habita esse. Solo enim, quem Plutarchus dixit Thespin histrionem post tragoediam actam rogasse num eum puderet ita mentiri, ipse a Platone simulatus est ex Aegyptiis ἀληθινὸν λόγον audivisse de Atlantide insula mira, quae tamen numquam exstitit—quod scilicet…

De duabus potionibus Hemingvaiensibus

Ernestus Miller Hemingvaius, praeclarissimus Floridensis, qui in Ore Caione seu Occidentali, omnium Martyrum insularum extrema, vitam degebat bibulosam (itaque quam maxime Floridensem), dicitur duas praecipue potiones cordi habuisse, alteram quam in taberna La Bodeguita hauriret, alteram in El Floridita. Quas…

De secessione patrum

In senatu heri Haroldus Reid, qui factioni Democraticae praeest, ex inopinato rogavit ut in disceptationem de lege Clintonia abroganda (cui nomen “neve rogaretur neve diceretur” vulgo est datum) finis subito imponeretur. Id accidit quod verisimile est eum iam scivisse eventurum: hoc cecidit;…