Per palūdēs ætheriōsque campōs āliger serpēns volitābat ante; Mūs modo flammās dedit ut salūtet: “Fēlĭs, avē tū.” Nuper supra Regnum Magicum nonnulli novissimum conspexerunt militem Muris copiarum: serpentem alatum et flammeis missilibus armatum. Qui circum novum castellum Bestiae, fidelis Murini…
Tag: Ψαπφώ
De Muris Vero Lucro
Sortium valōre tyranna fēles sōricem antecellit—id est fatendum; sordidum lucrum sed abest tyrannī pectore mūris. Sī senex sit officiōrum amōris —absit!—oblītus, locuplētior tunc mūs fiat virō magicus docendō quid sit amāre.
De cupidine socolatea
Ut Irisati dulcedini respondeam Sapphicis ludens: Flāva nīgrantī theobrōmate orta, cūr “мачо” petis “viridēs” habentem (scīlicet nummōs), nisi causā emendī plūs socolātæ?
In 希子
Kiko Mizuhara, quae in Silva Norvegiensi partem agit Midori Nōmine smaragdineō vocāris, Ō Midōrī, sed rubicundō amictū nōbis illūdis, paradoxa adaugēns, laeta puella.
Discipuli taedio afflicti annotationes in Ficinum et loci excerpti
De Amore 7.14, quo in loco Marsilius Ficinus tractat quattuor furores: Quatuor ergo divini furoris sunt speties. Primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius vaticinium, amatorius affectus est quartus. Est autem poesis a Musis, mysterium a Dionysio, vaticinium ab Apolline,…