Samuel L. Jackson Auli Gellii partem Avenio melius egisset. Cum crocum floresque perambulare Vergilii hac hebdomade necesse mihi fuerit et cum Eclogarum vocabulis rusticis luctari, quod semper aerumnas nobis fert discipulis hodiernis quippe qui arborum rerumque rusticarum imperiti prorsus nullo…
Tag: A. Gellius (seu Agellius)
Duobus de viris “libertinis patribus natis”
Nemo est qui nesciat Flaccum identidem dixisse se libertino patre esse natum; nam sexto in Sermone primi libri Maecenatem allocutus est his verbis: Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus…