Nuper, propter scholasticas et umbraticas causas, audivi nonnullas acroases de arte declamatoria, quae mihi discipulo improbo et pessimo est cordi: nec puto me posse dissentire ab eo, quod posuit orator novissimus (professor quidam Italus): fere omnibus litteris Latinis post Ciceronis…
Tag: L. Annæus Seneca major
De veneno et pestilentia
Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo…
De verbo perdendi et nomine inde sumpto
Aliquando quaeritur quomodo Latine dicatur “loser,” sicut audiatur in Americano carmine notissimo c.t. “Soy un perdedor.” At perditor nomen, quamvis Latinum sit, nihilominus in se vocem continet activam: “perditorem reipublicae” (ut Tullius pro Plancio et in Vatinium dixit) vocamus hominem…
De variis locis deo plenis
Quicumque Senecae Suasorias semel legerit, semper in animo tenebit fabulam iucundissimam de Iunio Gallione narratum: Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset Nicetes. Gallio…
De sententia a Seneca belle dicta
Apud declamatores saepe legimus legem notissimam et humanissimam, Liberi parentes alant aut vinciantur. Quid enim magis debetur pietati quam ut filius, quem parens infantem nutriverit, senilem patrem et anilem matrem ipse alat? Cuius legis ut exemplum afferam, infra thema apponam…