Cum Thersites morbo laboraret, Ludovicus de regiminis sanitatis Salernitani libro ei scripsit. In huius libri duodecimo capite inveniuntur hi versus:
Vina probantur odore, sapore, nitore, colore.
si bona vina cupis, haec quinque probantur in illis,
fortia, formosa, fragrantia, frigida, frisca.
Ultimum nomen adiectivum, “frisca,” est insolitum. Conicio itaque “friscum” ex lingua Germanica antiqua esse ortum, et sibi velle “recens.” Hoc autem haud pro certo habeo. Magni momenti tamen est mihi scire omnes quinque res quae in vinis bonis probentur: nolim vinum malum propter errorem bibere! (Et, si aliquis vult respondere malum vinum non exstare, melius scio: olim lagoenam vini “Arbor Mist” nomine per iocum amicae emi tribus dollaribus. Hoc “vinum” erat pessimum!)
Rogo igitur vos omnes quale vinum sit bonum? Medici Salernitani dixerunt oportere vinum esse forte, formosum, fragrans, frigidum, et “friscum.” Quid significant haec nomina adiectiva, et quae dicta alia vinum optimum describunt? Et, omnium rogationum maximi momenti, quae vina oportet me domi habere?
“(bonum) vinum laetitificat cor hominum et mulieribus non contristat”
Vale.
Ludovicus
tradicionalibus, quam barbare! Idne scripsi? Muta in ‘traditis’ quaeso. Ceterum ‘fresco’ verbum est quoque Hispanum, significans vel ‘recens’ vel ‘frigidulus’. Vale. Thersites.
Idem ac tu conicio: frisk, si Calepini mei non mentiuntur, usitatissimum verbum erat in Italia, ubi nomen dedit arti pictoricae quam ‘fresco’ vocamus (quo pigmenta addenda sunt recenti mortario vel ‘intonacco’); ergo friscum vinum sibi velit recens, hornum, ipso anno creatum. Quod non mirum est in tradicionalibus methodis vini faciendi: etiam hodie vina quae domi faciunt Hispani agricolae manent optima sex septemve meses: postea acidula fiunt plerumque. Id non accidit in vina quae merces veneunt, vel quia medicata, vel quia accuratius elaborata. Quod vinum optimum? Quod tibi plus placeat: noli sapientibus in hoc aures praebere, care Nemo.