Pensum Germanicum adhuc me taedet: hac nocte lego de “Art, Wesen und Verständnis.” Nomen substantivum “Wesen” potest “quidditatem” significare, et quidditates bis in Erasmi Moriae Encomio, id est Stultitiae Laudis, iam inventi sumus. Ergo, scribere pensum Germanicum est stultorum. Quod…
Year: 2006
Aufklärung Nubifera
Proxima nocte fabellam scaenicam meam scripsi: quinque paginas nugarum plenas. Nullus Hastivibrax sum, sed me, pudicitia carentem, non pudet lineas illi scriptori afferre. “Semove hoc ab hoc, si hoc esset alioqui.” Hac in fabula, nuntius qui responsum a Tarquinio Superbo…
Nihil novi
Diaeta mea tandem est calefacta: locator meus hypocaustum, gumme madenda sine dubio et taenia adhesiva, consarcinavit. Valde gavisus sum cum ab scholis reveniens diaetam haud frigidam invenirem. Non iam erit necesse mihi ad bibliothecam vel ad tabernam cafearium ire ut…
Vita est Bona
Hypocaustum mea in insula est defunctum. Munere non iam fungitur. Inutilis est. Hiems appropinquat, et in proximis oppidis semel hac in hebdomade iam ninxit. Hac nocte, frigus erit subtus zerum gradus (Celsiana scala). Ego et vicini mei queritamur, et locator…
Museum Terribile
Haec pagina me terret: Creationis Theoriae Museum. Pastrix nuper commentariolum hac de “theoria” et de evolutione scripsit. In America, et aliis in terris, multi rustici et fatui credunt totam mundam sex diebus esse creatam; Pastrix dixit alios homines in Europa…