Quid est Vitae Signficatio?

Anno millesimo nonacentesimo octagesimo octavo, Julianus Jaynes, qui scripsit librum illum cui titulus est Conscientiae Origo in Mentis Bicameralis Diruptione, interroganti quid sit vitae significatio, ita respondit:

Huic rogationi ipsae est nulla significatio nisi per historiam modi quo fieri poterat ut rogaverit. Nullum responsum exstat quod in verbis inest significatio, non in vita nec in hominibus nec in mundo ipso. Nostra indagatio res exploratae veritatis reponitur nostris in conatibus ad unius cuiusque nostrum historiam et cuiusque cultus humanis civilisque historiam intellegendam. Praeter hoc exstat modo admiratio.

Jaynes scilicet in libro suo voluit demonstrare conscientiam e verbis et e dicendi facultatis oriri, qua de causa significatio semper sit subiectiva; mundum esse sed nihil significare, si recte interpretor. Sed quando factum est ut nos a mundo seiuncti essemus? Si e materia sumus facti, et materia ipsa nihil significationis habet, quomodo verbis, nostris e cerebris ab omni mortali concretione non segregatis ortis, est constitutio aliter ac corpora nostra vel materia e qua facti sumus? Si nulla significatio exstat apud homines, quomodo exstat etiam apud hominum verba?

Fortasse hoc est exemplum rei quam philosophi “emersus” nominant. Sed tales res revera non bene intellego. Ut Jaynes dixit, apud me modo admirationem exstare.

3 Comments

  1. Commentarium supra Thersites feci, anonyme quia, nescio qua de causa, nomine nequeo. Vale

  2. Tandem rediisti, Nemo! Quaestionem gravem etiam proponens. Quam praetereo, te reditumque tuum tantum salutaturus. Sed verum est, mea quidem sententia, etiam durum est fortasse plerisque, humana significationem habere, nullam autem homines ipsos. Salve, bene redite!

  3. Gratias tibi, Thersitei, ago. Fortasse, si mundus per semet ipsum significatione caret, quae exstat tantum in hominum verbis, fortasse est vitae significatio nostris in responsis ipsis creata. Vel fortasse non oportet me cogitare de talibus rebus sine cervesia aut vino. Sed mihi placet ad tales res cogitandas redire!

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *