Bibliotheca nostra, ut opinor, est totae universitatis aedificium pulcherrimum, et mihi saltem locus amoenus et scribendo idoneus esse videtur. Praesertim est locus fere desertus, ubi nulla vox clamantis auditur. Hodie autem, quia probationum ultimarum hebdomada imminet, etiam est locus totae universitatis frequentissimus. Discipulorum quorundam greges, qui nunquam antea unum librum vidisse videntur, nunc paene inter supellectiles habitant, in libellis incumbant, ad carbones se vertent. In tabulis albis alii annotationes scribunt et inter se res disserunt quae in scholis discere nolebant. Sicut multi alii, libellum de nugis scribo, et sicut multii alii, nullo verbo huius libelli scripto credo. Pessimus sum discipulus.
