Μῆνιν ἄειδε, θεά

Etsi insulsum et inurbanum est facere, vix queo quin exsultem meque iactem: nam dimidam partem Homeri Iliadis iam perlegi, seu unum totum tomum Oxoniensem. Numquam enim antea tantam molem versuum Graecorum legi, quo confecto gaudeo. Mox ad alteram partem me vertar, ut uno spatio academico totum carmen perlegerim. Mihi perplacet res incohatas perficere.

Leave a Reply

Your email address will not be published.