Nova Candidata?

In actis publicis et praesertim televisificis interretialibusque relatum est Paridis Hilton faciem, quam non diu abhinc omnes sperabamus abituram fuisse, a Iohanne McCain in praeconio nuper usam esse, ut tacita imaginum collatione Barca Obama esse vacuus inanisque subintellegeretur necnon candidatus verborum plenus, vacuus consiliis videretur. Id quod nemo exspectare potuit, Paris Iohanni obiurganti suo ipsius praeconio respondit, et fere nihilo praeter pellis leopardi frusta quaedam induta:

Narrator:

Praeclarus est totius mundi vetulissimus. Quasi plus quam perantiquus. Adeo ut possit tempora recordari quibus saltare peccatum sit ductum et moris fuerit cervisiam situlis praeberi.

McCain. Estne ad ducendum paratus?

Paris Hilton:

Ave America! Ego Paris Hilton sum et praeclara quoque! Equidem tamen neque antiquitus sum provectus nec promitto me res mutaturam sicut alter ille. Modo formosa sum.

Deinde tamen ille rugis canoque capite me usus est ambitioso in praeconio, quod mea sententia sibi vult me praesidendi ius ambire. Itaque gratias tibi, cane vir, ago propterea quod mihi faves, et volo Americam certiorem facere me quasi prorsus paratam esse ad ducendum. Ita.

Et nunc volo mea consilia de petroleo excogitata cum America partiri, statim post commentariolum lectum optimo de loco quo possim aeroplano volare ad apricandum.

[Mora longa]

Ah, Maui. Satis dictum.

Ita, nunc vobis prabebo mea consilia de petroleo capta. Barca [Obama] vult animos nostros intendere in novas rationes excogitandas quorum ope possimus nostram petrolei ex alienis gentibus empti indigentiam deminuere, ac McCain vult maris fundum perterebrare. Bene, quidni ex utriusque sententiis quasi hibridam excogitemus?

Possumus intra certos rationis fines fundum terebrare, quod regulis ad naturam conservandam latis stricte cicumscriptum potest fieri, cum vectigalibus deminuendis Detroitenses alliciamus ad autocineta et electrica et mixta facienda? Hoc pacto petroleum e mare extractum nobis sufficiet usque donec novas rationes inventae sint, quae nova munera quaestuosa nobis adferent et nos a petroleo alieno liberabunt.

Difficultatibus absolutis, vos inter disceptationes videbo, canes!

Nunc, si me ignoscatam habeatis, abeo ad vice-praesidem seligendam. Rihannam puto.

Vos apud Casam Albam videbo. Cui potest fieri ut roseos colores inducam, quod spero vobis non fore molestum. Valetote!

Nonnulli iam coeperunt fateri Paridem sua consilia et Barca Obama et Iohanne McCain disertius explicavisse.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *