Cacap? Cacao!

Apud Ferdinandum Cortesium, inter proelia assidua et barbaros feroces, aliquid dulce repperi:

…duorum Mensium spatio eo in loco iam seminaverant sexaginta mensuras (quas <f>anegas Hyspani vocant) ex quodam semine ab eis mayz nuncupato, ex quo panem conficiunt, et decem mensuras cicerum, et cacap, qui est fructus amygdolae similis, quo fructu in pulverem redacto vini loco utuntur, et tantae in ea provincia est aestimationis, ut pecuniarum loco omnia in foris, et ubique necessaria, eodem acquirant.

Nempe pro “cacap” debemus cacao id est cacahuatl intelligere, id est theobroma. Num illo tempore carius quam hodie habitum sit puto in dubium vocari posse: nam aborigines Mexicani theobromate usi sunt omni in commercio necessario et cotidiano, cum nos hodie eodem fructu emere levium virginum corda soleamus.

2 Comments

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *