Cortesius adeo diligenter civitatem Temixtitan, quam dominus Montezuma rexerat, verbis depinxit ut lector fere possit ante oculos civitatem civibus refertam habere, foris vendentium ementiumque plenis: de quibus scribens aliquot alia verba de mercibus dulcibus fecit:
Vendunt mel apum, ceram, et mel harundinum ex mayz, quae harundines habent tantum mellis et sunt adeo dulces ut sunt illae, ex quibus zucarum conficitur. Vendunt mella ex arboribus quibusdam, quas vocant in reliquis insulis Magney, et sunt dulciora musto decocto. Vendunt etiam vinum inde confectum.
Itaque et theobroma et multa dulcia Mexicanis erant nota, etiam maizii mel seu sucum, quod semper recusavit quin comederet quaedam Galla, quam olim petebam colebamque, nec umquam sinivit se quodlibet cibi genus tali melle conditi gustare, quippe quod rem nimis Americanam (Galla igitur haud dignam) et praeter dubium insalubrem duceret. Nam saccharum nescioquomodo “naturale” ei videbatur, cum maizii mel “artificiosum” haberet. Diligenter igitur tristis et aspera puella omnium elementorum indicia inspexit, ne quidquam dulce melle maizi dulcius redditum labris attingat. At si sucum e maizio parare poterant etiam Mexicani, qui rotis in vehiculis carebant, quibus aes ferrumque erant ignota, quibus artibus chemicis freti poterant illi cibum omnino artificiosum, noxium, Gallis feminis venenosum excogitare?
Pro “Magney” fotasse legendum est “Maguey,” quod hodie tam ab hominibus plantarum peritis quam a vino deditis Agave appellatur, cuius mel etiam hodie Hispanice “agua miel” seu “aqua mel” vocatur. Non ab hoc Agavae genere fit illa tequila, ut dicitur, sed alia potionis genera, ut pulque, quod puto Cortesium hoc in loco descripsisse.