Parum Dulce

Post civitatem descriptam, Mexicanorum religionem tractat Cortesius et quomodo ipse simulacra deturbaverit et per templi gradus deiecerit. Quae omnia Cortesius dixit Montezuma aliosque aegre tulisse, sed utcumque tulisse, cum Cortesius advena e terris remotis melius intelligere quid sit verum videretur.

Illisque seriose mandavi ne imposterum Idolis pueros sacrificaret, ut prius soliti erant, quia hoc Deo Optimo Maximo admodum displicebat, et Vestra Maiestas [rex Hispanus, cui Cortesius suas epistulas scripsit] suis sacris legibus prohibebat et praecipiebat, quod quicumque quem interficiat, interficiatur. Illico ab ea sacrificandi consuetudine abstinuerunt, et eo toto tempore, quo moratus sum in ea Civitate, nusquam visum est, pueros aliquos interfici aut Idolis immolari.

Modo necesse erat Cortesio hortari ne Mexicani pueros sacrificarent: ut apparet, circumstantes muginabantur, nec conati sunt resistere. Quod praecipue insolitum videtur cum de caerimoniis istis et de saevitia huius populi haec explicantur:

Imagines, quibus isti fidem adhibent, sunt maioris proceritatis statu cuiuslibet maximi hominis. Conficiuntur ex omnibus seminibus et leguminibus, quae ipsi in usu habent tritis et mixtis insimul, illaque interemptorum pro sacrificiis cordium sanguine incorporant, quae pectore adhuc viventium extrahunt, et illo ex corde emanato sanguine farinam humectant in tanta quantitate, quae sufficere possit ad perficiendas magnas illas statuas, et eisdem perfectis, et in sacellis collocatis. Plurima mortalium corda offerunt, et similiter eisdem sacrificant, et eorum faciem sanguine inde emanato illiniunt.

Et idem, quibus placet corda viventium exsecare, nihil reniti sunt, sed, quippe qui crederent Cortesium esse domini antiqui successorem, rem ferebant. Fortissimi ferocissimique sua superstitione domiti victique.

Huius versionis auctor aliquando haud Ciceronianus sed potius merus ecclesiasticus videtur. Ut exemplum afferam, tertium quodque nomen “praedictum” vel “supradictum” vel “idem” dicitur; melius tamen hic locus scribitur, etsi “eisdem” bis legitur. Invenimus autem, id quod studium meum excitavit, illo in supradicto loco allato casum genitivum pluraliter positum, et ita scriptum cum littera “i” interposita: ut “cordium.” Quod idem supradictum necnon praefatum nomen ipsum, cuius mentionem in periodo iam commemorata fecimus, apud antiquos illo praenominato casu, nisi egomet ipse antedictus discipulus stultus prorsus fallor, non potest reperiri.

3 Comments

  1. Non bene te intelligo. Vtrum “uiuentium” mirum genitiuum tibi? Quod ego scio, genitiuus participialis ita recte scriptus est.

    Et, si mihi licet, cur legis Cortesium? Quod de Iarcio illo optimo latino?

  2. De illo participio vivendi, quod est “viventium,” nihil insolitum mihi videtur. Cordis tamen nomen casu genitivo et pluraliter scriptum, id est “cordium,” nusquam possum reperire ante Hieronymum Augustinumque; nam illius verba, “circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum,” bene sunt nota, necnon inter huius opera inveniuntur, sed apud utrisque antiquiores deest. Et plerumque pluraliter non scriptum est apud antiquiores: Cicero enim numquam, quoad sciam, vel “corda” vel “cordium” vel “cordibus” dixit. “Corda” casu nominandi apud poetas saepe invenitur, sed raro in oratione soluta; et ante Christianos “cordibus” rarissime, si inveniatur. “Cordium” numquam, et hoc casu numeroque omnino Christianis proprium videtur.
    Aliquis me elegantior praeter dubitationem argumentum satis pulchrum ex illis supra relatis de cordibus humanis et de religione scribere potest; sed ego talis sum qui pulchritudinem percipi vix possit sed qui miras res et pericula subacta audire gestiat. Cortesius, modo cum DC militibus comitantibus, totum imperium novo in mundo repertum et antea prorsus ignotum vicit, ac vitas civitatesque verbis depinxit. Quid mirandum non videtur?
    Sed de illo Larcio nihil scio; plura igitur quaeso dicas.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *