Estne revera tam difficile me sinere meum poculum caffeae bibere?

Quadrimestro hodie incepto vix possum defatigatus etiam cogitare, nec potui bene cogitare cum esset necesse professorem convenire et mea de commentatione loqui; nihilominus conventus successit, et multa (fere omnia) sunt rescribenda. Quam stultam taediosamque rem spero me quam primum conscriptam et confectam habiturum, nam nimis temporis in re iam trivi, et alios iucundioresque campos velim pererrare.

Cum caffeam, dulcissimam potionem Arabicam, peterem ut per reliquam diei partem experrectus esse viderer, cuidam mulierculae mihi quondam notae, et quam non videre magis mihi placuisset, obviam veni. Quae suam vitam quasi litteras ut aiunt postmodernas vel etiam “postcolonialistas” intellegere conabatur (nec, quoad sciam curemve, bene successit); quae olim mihi dixit me, qui “aliis” me “submittere” nollem, “alios” velle “opprimere.” Id est, quia nollem eius voluntati me submittere sed vitam meam sine ea agere, me velle eam opprimere. Maximopere volui vitare quin esset necesse de vita loqui cum verbis “submittendi” “opprimendique,” cum pronominibus “sui” “aliorumque,” cum Eduardo Said vel aboriginibus subactis semper in mentem vocatis. Nihil praeter poculum caffeae et pauca tacita temporis puncta quibus solus possem frui umquam volueram; nolui cum illa colloqui, necque orationes tritas audire.

Nunc, bene nocte, iterum sorbillatione quadam frui volo, sed quidam miles veteranus, cui nihil aliud est curae, flagitat ut scutum seu signum deliniatum inspiciam, quod ad vestimenta adfigere in mente habet ille et omnes qui in sua grege ludunt. Nam ille dux factus est cuiusdam hominum manus ad “paintball” ludendum collecti, ludum in quo viri, qui se adultos esse dicunt, sclopetis falsis armati conantur alios viros adultus globulis tinctis maculare. In scuto ante gladium depictus est leo alis praeditus, qui ambo quodam titulo Latine scripto (et mendose) circumscribuntur. Quo studio sim excitatus ad eius stultam deliniationem inspiciendam vix possum verbis exprimere. Et bis iam mihi rem ostendit; iterum sine dubio ostendet.

Nec possum aditu ad rete frui cum alius stultus et iuxta me sedens in thermopolio ludo computatrali stulto c.n. “World of Warcraft” ludit, quod aditum interretialem avide devorat. Bene, alius hostes globulis tinctis depingens effingat se militem, alius monstra in ordinatro immitis occidens et praedam eis surripiens effingat se esse heroem, uterque omnes vi superaturus. Et mihi est audiendum e puellis postmodernis de coloniis colonialismoque, de hominibus oppressis? Quidni illis sit, quibus vis ferocitas saevitia ludus videtur? Cur non potuit illa eos alloqui, in eos invehi, et me sinere quiescere et animum silentia sorbillationeque reficere?

Duos iam dies sine pausa pluebat, et desiderio solis motus spero cras diem meliorem futurum. E Marci Antonii Mureti poematis variis (quae Frotscher edidit; quis autem numeraverit nescio) quaedam huic diei apta videbantur:

I.LXII

Ut imbre tellus, sic riganda mens mero:
Ut illa fruges, haec bona consilia efferat.

I.LXVII

Nivibus hiems exuberat, ver floribus,
Aestas aristis affluit, lacrumis amor.

2 Comments

  1. Estne verum ut Hispani de sclopetis, postcolonialismo, ludis computatralibus non garriant et praesertim cum iis qui silentii solacio paucis temporis momentis frui velint? Gentem urbanam! Terram mirandam et praeoptandam et nostrae molestiae prorsus alienam!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *