De cicadis ciconiisque, et de feminis, necnon de discipulo pessimo

Nonnulla insecta hic noctibus strepitose canunt, qua de causa aliquae condiscipula somnio privata hodie querebatur. Harum bestiolarum nomen proprium e mente prorsus effugit, quod erat mihi dedecus, sed, id quod etiam peius erat, nomina aliorum animalium putabam esse ad hoc genus cantorum apta. Grylli revera vocantur, et apud alios cicadae (quae debent esse Gryllis maiores), sed de cic-aliquid cogitabam. Cicutrices? Circutes? Cicones?

Debebam scire ciconias esse aves, nam Thersites disertus auctor Hispanus nuper de illis scripsit. Sum tamen obliviosus discipulus, et de animalibus (et praesertim de bestiis volantibus) prorsus inscius. Debebam, cum puer in gymnasio studerem, animum magis intendere in res quae ad naturam pertinent et minus in puellas colendas.

Nihilominus pulchram quandam hodie vidi, quae ad ordinatra reficienda ad scriptorium nostrum advenit. Itaque spero illas machinas saepe constituturas muneribus suis non fungi (id quod etiam insperatum satis saepe fit). Tempus iam erat mihi feminam tandem cognoscere quae de rebus aliis colloqui posset quam studiis postmodernis, religionibus Asiaticis, religionibus Europaeis (et praesertim taedio sum afflictus audiens semper quasdam, a quibus effugere non posse videor, de ecclesia Romana, de episcopis, de doctrina, sine fine garrientes). Mundus latus et amplus est, nec solum ad fidem haeresiasque, ad Chakras viresque spirtuales, ad Lacan Derridamque spectant omnia nostro in mundo quae sub sole inveniuntur.

Etiam insunt grylli, de quibus colloqui discipulus stultus debeo discere.

2 Comments

  1. Haud omnia scio me unum et solum posse intellegere, etsi maluerim credere aenigmata nihil alia esse quam res nondum satis diligenter investigatas, enodatas, explicatas. Hodie tamen de candidatis nostris audivi; nec scio num umquam quid cogitaverint Obama McCainque intellegatur, quod aenigma si Oedipus solvere conatus esset, sphinx iuste cenavisset. Itaque tibi assentior: homines non possum intellegere.

  2. Verum dicis, salsissime Nemo. Aestate gryllis nihil molestius est ad dormiendum. Ego eos necare soleo… si inuenire possum!

    Nihil de gryllis, sed de aliis insectis aliquantulum scio, sed satis superque est dictum, plura admodum taediosum fieri potest. Credisne, amice, omnia intelligibilia ac scibilia esse? Ego, exempli gratia, homines intelligere non possum umquam. Hodie hoc, cras illud. 😉

Leave a Reply

Your email address will not be published.