Corde semel palpitante a summo honore semotus/a

Quid propter nuntios hodiernos nostrae republicae mox accidat ne Nemo quidem praedicere potest, nam omnia perturbata atque in confusionem iacta videntur. Nec fautores rerum conservandarum, qui se Repbulicanos nominant, nec factio popularis et in res mutandas proclivior, quae Democratica vocatur, nunc potest sententias consentaneas praebere de rebus nuper actis apud nostros candidatos, qui suos commilitones ad ambiendum, ad suffragia petenda, ad multa falsa dicenda, ad rempubilcam (ut sperant) regendam iam selegerunt. Etsi talis commilito, seu vicepraeses, parvi momenti videtur, cum nullus per totam reipublicae historiam umquam quidquam fecerit praeter Richardum Cheney, qui curavit ut regulae de petroleo emendo vendendoque abrogarentur quo facilius societates negotiatorum omnibus civibus pecuniam surriperent, nihilominus nonnullius momenti candidatis est commilitonem aptum idoneumque sibi eligere, qui absit ut apud nos dicitur “corde semel palplitante” a munere maximi momenti. Qui etiam candidatum adiuvet ambiendo, uti uterque debeat aequata sententia uti videri, idem ac alius promittere, alteri suppeditare quasi suo ipsius fratri.

 

Barca (nam Barack idem quod “Barca” Carthageniensium sermone sibi vult) Obama senator et candidatus Democraticus et unica, ut apparet, reipublicae spes, sibi elegit Josephum Biden senatorem qui munere vicepraesidentis fungatur. At civium studium excitare potest Barca, Josephus homo taediosus opprimere. Barca bene loquitur, doctus videtur; Josephus, cum legibus studerent, fere pessimus inter discipulos fuit, nec potest quin garriatur et praesertim res quae de variis gentibus dici non debeant. Barca tamen novus homo et Vasingtoniae recens, qui experientia carere videtur, cum Josephus senator fuerit amplius trigenta annis.

 

Josephus Biden, id quod de multis senatoribus dici potest et saepe dicitur, nullo in bello militavit, sed mox filius, qui apud subsidiarios munere causidici fungitur, ad Iraqiam ducetur, nisi patris locum in Senatu teneat cum pater ambiat ad suffragia oranda. Pater ipse bello in Iraqiam gesto favebat, cum dictitaret Saddam Hussein arma ad plurimos occidendos petere; cum Scottius Ritter, qui pro Unitarum Nationum Consilio Iraqiam perscrutatus est ad talia armia reperienda, coram Senatu dixisset se nihil ibi invenisse ac vidisset senatores, Josepho duce, nihil his dictis sua a sententia movi, perspicuum erat omnibus Josephum nihil curare quid esset verum sed animum suum intendere in bellum, una cum Frutice Republicanisque, gerendum. Eodem modo legibus favebat quae libertatem civibus adimerunt, ut illa lex quae “PATRIOT” seu patriae amantis inscribitur, ad cives perscrutandas explorandas investigandas sine iusta causa. Quales leges Josephus, sicut Republicani, necessarias dicit ad tromocrates repugnandos, id quod Democratici, Josepho excepto, timorem effictam ad cives opprimendos vocare solent.

 

Barca igitur, Josepho comite, minus longe distare a Republicanis videtur quam antea, cum dictitavisset se res omnino mutare velle. Quae certe mutantur: Democraticus enim senator, qui omnium maxime videbatur esse Republicanus, arte nunc est cum Barca Obama sociatus. Porro multae, quae Hilariae favebant ut femina quaedam tandem praeses creari posset et viro par esse videatur, quae Hilaria victa sperabant Obamam eam vicepraesidem selecturum, quae minabantur se Johanni McCain Republicanosque esse fauturas si potius virum quam feminam selegisset, sunt ira furoreque commotae ac coeperunt efficere id quod minabantur. Clamant reclamantque Obamam sicut omnes viros feminas opprimere, factionem Democraticam feminas prodidisse, omnia meram esse iniustitiam.

 

Hodie tamen nuntium omnino contrarium e partibus contrariis est relatum. Johannes enim McCain, vetulus Republicanus et alter Cato iracundus, suum commilitonem selegit: Sarah Palin, gubernatricem civitatis Alascae et feminam. Cuius de experientia quid dicendum sit breviter dici potest: primum electa est “Domina Wasilla,” id est propter formam (et quod tibia cecinit) honore est ornata in certamine pulchritudinis, deinde eiusdem oppiduli parvi (inter quinque millium et octo millium hominum) est praefecta seu magistratus municipalis creata, postremo anno bis millesimo sexto est totius civitatis gubernatrix electa. Si igitur “corde semel palpitante” a munere praesidis totius reipublicae absit (si cum Johanne McCain sit electa), nihil timendum sit quod formosa bene potest tibia canere. Revera tamen nonnihil boni Alascae attulisse dicitur: nam Theodorus Stevens, senator profligatus et pecunia corruptus, in ius vocatus est aliqua ex parte propter gubernatricem, quae conabatur et conatur, nec frustra, civitatem a largitione purgare. Curavit enim ne pons ad Gravinam Insulam exstrueretur, qui quasi signum corruptelae factus est cum evulgaretur solvendos esse fere quater millies centena millies dollares, ut pons altior quam ille qui Brooklyn vocatur ac fere tam longus quam Sancti Francisci Aurea Porta extrueretur, tantum ut Ketchikan oppidulum, ubi tantum octo millia hominum habitant, suo cum aeroportu coniungeretur. Quales ad fraudes repugnandas semper fuit necesse Sarah suos Republicanos superare et eorum dolos patefacere.

 

Nihilominus multa communa inter Sarah Palin et Republicos habentur. Abortionem in odio habent, et illa etiam vehementius quam illi vult petroleum in Alasca quaerere, etiam in illis locis reservatis ubi terram perterebrare vetitum sit ne natura periclitetur, id quod Johannes McCain iam asseveravit se nullo pacto pati posse. Porro credit, ut Republicani plerumque, Deum mundum creavisse haud aliter ac in scripturis sacris descriptum sit necnon Carolum Darwin falsum habuisse. Item, semper pugnabatur ne viri viros in matrimonium ducerent, feminae feminas. Item, bello in Iraqiam illato videtur favere, et filius ad Iraqiam hoc autumno mittetur.

 

De familia et ipsius vita, quid dicam? Ipsi placet praesertim alces et sclopetis venari et comedere. Maritus, quem “first dude” seu primum iuvenem (sed more iuvenum et leviter dictum) ipsa vocat, aestate est piscator, hieme ad petroleum inveniendum munere quodam quaestuoso fungitur. Eis quinque sunt liberi, e quibus filius maior, Track, miles est, ac minor, Trig Paxson Van, laborat quodem defectu genetico c.n. morbus Downs (quod iam factum est inter mulieres causa dissensionis, nam aliae putant omnes parvulos esse amandos, aliae malunt abortionem quam portentum hominis nasci pati). Alii liberi omnes filiae; quibus nomina sunt eius stulti generis quod in pretio habetur inter novos homines, scilicet Bristol, Willow, Piper. Quam “Track” tamen vel “Trig Paxson Van” haud peiora audiunt.

 

Itaque Johannes McCain, Sarah Palin seligens, multas ad se feminas alliciet, alias repellet. Aliae, quae enim maxima ira commotae propter Hiliariam proditam resputamque ac quae sentiant se ipsas proditas resputas, fortasse sua suffragia Sarah dare maluerint quam Obamae; aliae tamen, quippe quae studeant abortionis faciendae libertatem sibi servare vel quae filios ad bellum mittere nolint, iam coeperunt eam improbare. Propter autem imperitiam eius, liquidum omnibus nunc est iniquum fore si Johannes McCain iam Barcam Obamam aggrediatur propter eius aetatem imperitiamque. Etiam propter imperitiam metuendum est, nam multi credunt Johannem vetulum cunctos quattuor annos munus praesidis pati non posse; haud longe abesse videtur ut vicepraesidens Palin, si ad hoc officium sit electa, etiam summum ad honorem sit ante quartum annum promovenda. Quae tamen alces potest venari et tibia canere.

Itaque nemo nunc intelligit quid fiat inter candidatos vel etiam intra factiones, nec patet utrum Republicani an Democratici melius feminas repraesentent, utrum Democratici pro bello agantur an contra bellum, quid Republicani Democraticive velint de petroleo facere, quis corruptus/a, quis honestus/a. Equidem autem puto nullos candidatos esse honestos, nec de ulla re magis quam de lucro largitione sibimet ispis faciendo curare, sed quo rectius possim suffragium meum dare debeo fabulam quandam credere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *