Quid ex historia discere debeamus.

Cortesius dux callidus, cum Montezumam seu “dominum Muteezumam” primum conveniret, fortuna felicissima usus est, nam rex ille Mexicanus putabat Cortesium venisse eos subiectum (quod verum fuit) ut dominum quendam utrique genti antiquissimis temporibus communem, sed ab Aztecis seu Mexicanis reiectum,…

Cacap? Cacao!

Apud Ferdinandum Cortesium, inter proelia assidua et barbaros feroces, aliquid dulce repperi: …duorum Mensium spatio eo in loco iam seminaverant sexaginta mensuras (quas <f>anegas Hyspani vocant) ex quodam semine ab eis mayz nuncupato, ex quo panem conficiunt, et decem mensuras…

Foedius Elegantiusve

Apud Ferdinandum Cortesium, cuius epistolas de Americanis subigendis haud sine studio conscriptas in sermonem Latinum vertit Johannes de Revelles (seu vulgo Juan Rebelles?), quendam locum lectu dignissimum reperiri, ubi de labiis pertundendis iam locutus est: Foedius me vidisse recordor nunquam….

Iterum de unionibus

Ecce, Sandra illa doctissima atque eruditissima de unionibus litterisque gammis disseruit, et quaedam aenigmata dissoluit. Quod bene scio uno saltem mendo non caruisse, quod Sandra dixit me Latine scribere, Anglice cogitare. Verius tamen possum meam rationem scribendi enarrare: Latine scribo,…

Nova Candidata?

In actis publicis et praesertim televisificis interretialibusque relatum est Paridis Hilton faciem, quam non diu abhinc omnes sperabamus abituram fuisse, a Iohanne McCain in praeconio nuper usam esse, ut tacita imaginum collatione Barca Obama esse vacuus inanisque subintellegeretur necnon candidatus…