Sarah Palin mox avia fiet!

Factioni Republicanae, tristi quae vult mores conservare ne cives peccent et Domini ira in rempublicam vocetur, quae ab religiosissimis, scilicet Patricio Buchanan, Patricio Robertson, Geraldo Falwell, regebatur atque etiam hodie ab eis et similibus regitur, quae semper putabat et dedecus et peccatum esse puellis gravidis fieri, haud gratum potest esse id quod hodie relatum est: tribus enim e filiis Sarae Palin, quae nuper candidata est nominata ad vicepraesidis honorem ambiendum, illa maxima natu, Bristol nomine, est gravida. Cui per Alascae leges, tantum septendecim annos natae, non licet suffragium dare, cui non licet in matrimonio duci nisi cum parentum licentia, cui non licet etiam vinum Campanum bibere ad matrimonium celebrandum nisi a parentis praebetur, illa nunc gravida, mox matronae dignitate honoranda, ante quattuor menses actas, id est antequam novus praesidens vicepraesidensque novus/a munus suscipere potuerit, in matrimonium coniungetur, filium pariet, matrem aviam faciet. Quis potest dubitari quin diunarii tamquam Molossi immissi matrem filiamque indagent et odorentur et persequantur.

Mater, Sarah Palin, Alascae gubernatrix, adversa erat quin discipuli discipulaeque publicis in scholis discerent de subsidiis, ut aiunt, anticonceptionalibus, nam dicebat satis iuvenibus esse de abstinentia audire. Quod praeceptum etiam apud filias suas non multum profuisse videtur, et quod, cum disciplinae fructibus collatum, in ephemeridibus nunc deridetur.

Mater hodie dixit filiam infantis patri nupturam. De quo nihil compertum est praeter nomen: Levi. Quid nuntii Martis dies secum afferat vix possum mente effingere, sed, quidquid id est, scio Republicanis haud iucundum fore, et gaudeo eos divisos videre.

2 Comments

  1. Puto etiam in Hispania multos alios nuntios relatos iri, nam videtur esse controversiarum fons capacissimus. Omnibus autem nunc est nomen notum, quod maximi momenti est in suffragiis orandis. Sunt qui illam probent, qui improbent, sed nulli qui nomen nesciant.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *