De Codicibus

Quidam L. Septimius dicitur Ephimerides seu librum de excidio Troiae e lingua Graeca vertisse; etiam idem opus principio oratione Graeca conscriptum esse sed litteris Punicis a quodam Cretensi qui se “Dictyn” nominaverit, in loculo stanneo conditum esse et servatum usque ad tempora Neronis, cum motu terrae in lucem iterum est editum. Quae omnia mirabilia, etiam magis quam credi possit, videntur; nam fere eadem fabula de libris perantiquis inveniendis narratur apud Photium, qui epitomen scripsit illius libri a Diogene exarati de rebus mirabilibus et haud credendis quae praeter Thulem reperiantur. Porro de motu terrae, qui Cretensis verba protulisse dicitur, mentio etiam fit in Apollonii Tyanae vita. Quae omnia de Apollonio Tyanae, de excidio Troiae, de Dictyis libris servatis inventis in sermonem Latinum versis, sunt prorsus efficta et falsa.

De his nugibus legebam cum voluissem plura discere de Darete Phrygio, qui numquam vixit nec historiam Troiae excidii scripsit quae eius nomini est attributa, nam hoc opusculum saepissime invenitur in eisdem codicibus ac Apollonii regis Tyrii vita, de qua mea interest. Qui Apollonius, homo prorsus fictus, dictitatur nonnullis in codicibus, et praesertim in illa paululo recentiori recensione seu redactione quae litteris “RB” est editoribus nota, suam ipius vitam bis descripsisse et codices duos posteris reliquisse, alium Dianae in templo Ephesiorum, alium sua in bibliotheca: quorum ne verbum quidem verum videtur. Nihilominus, historia Apollonii regis Tyrii exstat et saepe cum Daretis historia in codicibus coniungitur, et Daretis Excidium nonnumquam cum Dictyis Ephemeridibus; quoad sciam tamen Apollonii Tyrii vita aut raro aut numquam eisdem in codicibus ac Dictyis liber reperiri videtur. Bandini autem catologum librorum Latinorum qui in pluteis Laurentianis inveniuntur inspicere gestio (quo catologo nostra bibliotheca pro dolor caret) nam eodem in codice, qui quadrigesimus numeratur plutei sexagesimi quarti, non modo et historia Apollonii et Daretis historiam inveniri possunt, secundum nonnullos qui codicem ipsum descripserunt, sed etiam aliud Excidium Troiae cuius auctor ignotus est, et cuius textum legere maximopere cupio, et quam ob rem alii textus alios comitentur potius quam alios etiam volo discere. Hactenus de nugis et de codicibus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *