Non omnia mutantur…

Nonnullae res, ut apparet, haud multum mutatae esse videntur. Nam multos annos per nostrae reipublicae civitates meridionales pauperes et praesertim cives stirpibus Africanis orti suis suffragiis fraudebantur variis dolis malis. Hodie homines adhuc ignoti in civitatibus Texia, Missuria, Mississippia, Alabama, Arcansia, quae civitates omnes omnes in eadem regione meridionale sunt sita, dicuntur per telephonum, per epistulas electronicas, per nuntiolas textuales hortati esse alios et plerumque Hispanice loquentes, quippe qui ad factionem Democraticam procliviores hoc anno videantur, ut suffragia sua dent—cras. Nulla potest esse dubitatio quin factionis Republicanae fautores sint hac in re culpandae, sed maximum in dubium vocari potest quin umquam in ius vocentur malitiosi qui haec scelera admiserint.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *