Tempora mutantur: pars altera

Res unica quae numquam mutatur: omnia semper mutari. Hodie suffragia sunt danda ad novum praesidem seligendum. Barca Obama promisit se multum mutaturum, idem quod promisit Johannes McCain. Inter quos hoc discrimen: illi homines credere videntur, huic ne Republicani quidem multi credunt. Quid Sarah Palin promiserit nulli sunt qui intelligere possint, cum semper Palinodias canat aut Palin aut McCain (si Palin Palinodiam suam recuset) quandocumque candidata stulta stulta verba fecerit, id est fere cotidie. Suffragium meum iam diu per cursum publicum dedi, quippe qui discipulus sim et civitate mea longe semotus; hodie igitur, scholis per totam studiorum universitatem suffragia dandi causa abrogatis, est mihi satis temporis ut possim quaedam verba Latina hic scribere dum libellos ad scholas scribo et alia munera absolvo.

Et aliae ex inopinato mutantur, sed de his nec satis temporis nec satis voluntatis est ut scribam. Redeundem est ad libellos.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *