Lumen autumnale

Thersites noster per silvas deambulavit, et Sandra montes visit, et Eduardus suam Tullianam per lutum duxit. Omnes nostri amici Hispani fructus a natura captos delibaverunt; quam beatissimi vivunt!

Ego tamen quodam in thermopolio sedeo, ordinatrum intuens et labores absolvens, solus praeter pensa scribenda et corrigenda, et praeter numerosas clausulas numerandas. Prandium palaestramque petivi, et sane iucundum erat corpus exercere et me exercendo fatigationem a laboribus ortam excutere. Sentio me paratum esse ad novam hebdomadem, sed aliquid munerum vacationis, aliquid novi cupio, et praesertim cum nubes iam incumbant nostram in urbem, ut vix possim credere pluvia vel etiam nives non esse casuras: tale est lumen autumnale, quod vix melius videbitur ante Floram redivivam.

4 Comments

  1. Quam bella, et sententiae et photographema! Autumnus, natura domire incipiens, nobis semper maestus videtur. Eius autem pulchritudo nobilis nobis meditari cogit. Nunc cocoa est bibenda!

  2. Eduardo utinam assentiri possim, sed, cum numquam in Hispania etiam versatus sum, non possum de re iudicare; ea de causa nihil aliud possum facere quam tuae sententiae caecus credere. De Thesauri cocoa vel theobramate tamen iudicabo: est bibendum, et praesertim hodie cum omnia sint gelida. Gratias etiam alicui sine nomine ago propter verba benigna, quem hortor ut multas alias (et melius scriptas!) paginas interretiales inspicias, ut illas quae ad dextram huius paginae partem inveniantur.

Leave a Reply to Eduardo Del Pino González Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *