De duobus generibus amantium…

Quamquam Alhana dixit se numquam nives vidisse, idem dicere nequeo, cum hoc anno nivalis hiems nobis maturius incepta esse videatur. Quibus nivibus hodie coactus sum refugium quodam in thermopolio et frigoris remedium Arabica in sorbillanda potione reperire. Forte mihi contigit ut iisdem amicis, alteri laeto alteri maestae, ibi occurrerim qui antea tamquam histriones in theatro mundi spectaculum agentes viderentur. Amore perdito, cum ille dolere tandem disceret atque haec medicamentis laetificis dolores suos sublevare, utrique tamen priscae proclivitates adhuc adsunt: ita ut ille plerumque de praesenti futurove, de scholis, professoribus, discipulis (uterque enim ὑποδιδασκάλου munere fungitur et tirones elementa cuiusdam scientiae docet); haec de praeterito et de discidio, amore, aliis amasiis confabulari semper malle videretur.

Quod puto non solum inter amantes fieri: nam, cum homines tristiores anxietatumque ruminatione afflicti recentes cicatrices rescindere et iam obductas solent refricare, laetiores homines tamen suos animos ad vitas agendas intendunt, res incohatas perficiunt novasque persequuntur. Illi possunt (si mihi liceat vocabulum novum effingere) pessimistae, hi optimistae vocari. Pessimistae menda sua peccataque magni faciunt, immo maioris momenti, ita ut ipsi errores obstant quin pessimistae putent se posse quidquam recte efficere et, ea de causa, ipsi se abiectos vincunt atque excusationes effingunt cur rem iterum temptare nolint; optimistae tamen semper censent se posse impedimenta omnia superare, etiam se posse efficere res quae fieri non possint; qua de causa etiam si aliquando cadunt nihilominus animo fortiores resurgunt remque idenditem aggrediuntur donec discant superare.

Et fortasse nos qui sermonem Latinum amamus aliquomodo etiam ad illorum amantium similitudinem accedimus. Puto enim non omnino stultum esse sensum transferre ex amantium parte in partem discentium docentiumque, quippe qui nihil aliud quam amantes sapientiae esse videantur. Quorum etiam duo genera distinguuntur: qui methodum ut aiunt “passivam,” qui “activam” promoveant rationem. Illa desperare videntur linga uti, qua de causa rationem passivam excusare conantur: nam qui ipsi parum didicerint etiam “quia Romani mortui sint” dictitant nullam esse causam linguae ipsius adhibendae et, cum mortuae linguae regulas mortuas mortuaque vocabula nihilominus profiteantur, mirantur discipulorum studium haud summopere excitari! Hi tamen optimistae et activae methodi fautores, non solum propter rationem discendi docendique sed etiam (mea quidem sententia) ex indole ipsa et ex laetitia speque penitus suis in animis insita, plura facilius discunt, discipulorum studium vehementius excitant, methodum ipsum sequuntur nullis excusationibus, nulla caligine maculatam.

Fortasse potest fieri ut his in coniecturis et in sensu ab amantibus translato aliquatenus fallar. Maxima tamen discrimina inter homines plerumque ex indolibus inter se contrariis oriri dicuntur. Quid aliud potest explicare cur homines qui ratione passiva utantur etiam repugnent, et aegre, ne doctrina non solum memoriae tradatur sed a discipulis adhibeatur?

Non hoc a scopo aberit si hic mentionem fecerim de nova expositione internationali nuper condita, ubi Jaume sententias suas Latine explicetur. Optimus optimista! Nam bono animo doctrinam usurpat ad usum, ad speciem, et ad suam firmitatem. Verus igitur est doctrinae amator.

1 Comment

  1. Semper nobis tuis lectoribus sapidas cogitationes donas. Quid tibi, Nemo sapiens, pro tanto munere reddam donum maxime hodie? Nescio an fieri possit illum “sensum transferre ex amantium in discentium docentiumque”, quia amorem (uidelicet humanum) dici solet caecum esse ideoque logicae rationisque expertem. Sapientiae tamen amantibus opus est Lyncei oculis. Nihilominus his de duo amantibus generibus accuratius cogitabo. Sed summatim puto non solum in uita, sed etiam in amore, immo in docentia discentiaque, maximi momenti esse fidem habere ac credere sibi ipsi et illi quod amamus quodque amatur, siue actiue siue passiue.

    Nonnullos optimos professores habui qui ratione “passiua” usi sunt ad docendam linguam Latinam (tamquam mortuam) eiusque studium amoremque meum excitauerunt, quippe qui munus suum amarent atque optimistae essent et sibi ipsis suaeque rationi quamuis “passiuae” crederent. Sed hoc quoque meo in animo uerso: quam maximum emolumenum mihi discipulae adtulissent illi optimi magistri si una cum suo “optimista” linguae Latinae amore “actiua” ratione usi essent!

Leave a Reply to Sandra Ramos Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *