Feriae!

Scholasticis omnibus muneribus laboribusque absolutis, adsunt feriae. Tandem spirare possum; tandem, nihil legendum scribendum corrigendum habeo; nunc, paucos dies, aliquid novi discam et quidquid velim legam.

Crapula gravatus, Daretis Phrygii Excidium Troiae legi, quem librum inveni cum de Historiae Apollonii regis Tyri codicibus manu scriptis legerem et stultos libellos scriberem. Nam Apollonius et Dares saeculo nono (et nonnumquam postea) nonnullis in codicibus sicut socii itineris coniungebantur. Nuper tamen nonnulli philologi (Dimitra Tsitsikli, G. A. A. Kortekaas, Gareth Schmeling) editiones ut aiunt criticas Historiae Apollonii paraverunt, sed Daretis liber praetermissus est (et fortasse haud immerito: nam eius genus scribendi—paene totus liber est in oratione obliqua et omnia bis dicuntur—cum crapula bene convenit). Kortekaas septendecim codices enumeravit in quibus Dares et Apollonius ambo inveniuntur, sed nulla editio Daretis exstat, quoad sciam, cuius editor multum dicit de his omnibus; Ferdinandus Meister saeculo undevicesimo undecim (si bene recordor) codicibus usus est et mentionem de aliis fecit, sed haud satis de omnibus dixit. Saeculo autem vicesimo Courtney de duodevigenti codicibus in quibus Daretis Excidium continebatur commentationem scripsit; quam maximopere gestio legere, quod suspicor aliquid discendum ibi latere. Nam, ut duae (RA et RB) sunt redactiones Historiae Apollonii regis Tyri, ita duae esse videntur Daretis textus recensiones (“integriores” et “corrupti,” secundum Meister). Fortasse stemmata utriusque operis sunt conferenda, ut de utriusque textus historia plura discantur. Aliquis me callidior debet rem inspicere. Nihilominus aliquatenus iucundum erat Daretem legere, si fas est dicere, nam bellum Troianum omnino aliter (nec solum “taediose” volo in hoc adverbio subintelligi) ac Homerus et Vergilius narrat.

Dictyn Cretensem mecum nunc in pera fero ad legendum, et quendam librum (incerti auctoris) de Physiognomonia, quo certius possim vocabula discere quae ad corpus humanum pertinent, necnon stultam scientiam physiognomoniae deridere. Ea quae pessima videntur:

Masculinus animus est vehemens, ad impetum facilis, odii immemor, liberalis, apertus, qui hebetari et circumveniri ingenio atque arte non possit, vincendi per virtutem studiosus, magnanimus. Femininus animus est sollers, ad iracundiam pronus, tenax odii, idem immisericors atque invidus, laboris impatiens, docilis, subdolus, amarus, praeceps, timidus.

Qua de causa suspicor auctorem huius libelli non fuisse feminam. Porro totius operis argumentum hoc in proposito contineri videtur: animam esse corporis figuratricem. Si hoc sit verum (et potest fieri), et id quod de feminis maribusque est dictum quoque esset verum (quod non potest), nonne omnes mulieres turpes viderentur? Aliquid haud consentaneum esse videtur…

2 Comments

  1. Quidam liber de Phytognomonica (Neapoli 1588), auctore Iohanne Baptista della Porta, continet quaedam uerba de animalium Physiognomonia. Si illa uerba incerti auctoris de animo uirorum et feminarum stultissima uidentur, quid dicamus de his quae ad discrimen masculini et feminini corporis referuntur?

    “[…] At quia magnus philosophus, alumnus Theophrastus eorumque sequaces in sexus distinctione nimis supine loquuti sunt, nos ex animalium Physiognomonia hoc modo distinguemus. Mas procero corpore praeditus est, robusto, ossoso, neruoso, costis ualidis, bracchiis et manibus articulatis; carne duriori sicciorique, hirsuta; cute aspera, colore nigriori, ualidus in operando et rectus. Foemina contrario modo se habet, corpore paruo, carnoso, pingui et glabro; in quo neque nerui, ossa et uenae apparent; colore albo, foetificans, uiribus imbecillioribus et dolosa fraudulentaque. […]”

    Huic humano corpori illum animum pictor femininum iungere si uelit, et has inducere formas undique collatis membris, ut turpiter album glabrumque desinat in corpus (sine neruis, ossibus et uenis!) animus subdolus, tenax odii, idem immisericors atque inuidus, amarus intrinsecus, spectatum admissus risum teneas, amice?

    Optimas ferias et felicem diem Natalem Christi tibi, Nemo, exopto.

  2. Teso:

    Tra molto tempo , posso vedere il tuo logro e mi sento piena, perche gia sei un fantastico scrittore. Lascio per te il mio bacio anche la ternerezza di sempre . Riccorda cor tecum est…

    Vel Regina Noctis

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *