Carolum Fabião, Lusitanum virum et scientia antiquitatum doctum, hesterna nocte audivimus, qui acroasin habuit de Lusitania provinicia Romana. Disseruit Anglice (quam iucundum fuisset Latine de Romanis audire!) sed multa dixit quae studium movebant. Inter enim multas alias, imaginem nobis ostendit cuiusdam fontis, qui saeculo quarto exstructus etiam seculo septimo adhibebatur.
Multi tamen auctores etiam hodie pueris docent imperium Romanum a barbaris deletum esse anno 476º, vitam statim omnibus ubique in peius mutatam esse, cultum humanum totum per mundum una cum urbe ipsa periisse ac per aliquot saeculos tenebrosos paucos homines miseros genus humanum verbo tenus continuavisse, donec tandem Grisolora eloquentiam secum Constantinopoli ad Italiam adduceret et Humanistae bonas artes Scholasticis immundis barbaris arriperent. Quae simplicius enarrantur quam revera acciderunt. Immo cultus Romanus pergebat: etiamsi nonnulli archaeologi (ut Brianus Ward-Perkins qui nuper Anglice et fortasse aliquatenus temere scripsit) mundum Romanum subito corruisse putant, multa tamen sunt indicia lucem humanitatis non statim ereptam esse et medium aevum quasi noctem quandam toti mundo offundi: nam Alaricus ille, ut exemplum afferam, qui breviarium composuit legibus Theodosianis usus, Romanae vitae communis partem continuabat etiam anno 506º, triginta annis post Romam captam. Et saeculo septimo nonnulli Lusitani ex eodem fonte aquam hauriebant ac priores trecentis annis ante.
Ut hodie faciunt qui velint antiquissimis fontibus (non lapideis sed litterarum) labra proluere.