Rex Cleveland Sullivan, qui vulgo Roy vocabatur, Virginiensis vir qui silvas in valle c.n. Shenandoah sitas custodiebat, anno millesimo nongentesimo duodecimo natus est et post annos unum et septuaginta diem obivit. Cuius de pueritia, de moribus, de factis parum reperire potui, cum parum ipse fecerit fama dignum. Nihilominus sunt in Regis vita nonnulla quae miranda esse videantur.
Anno enim millesimo nongentesimo quadigesimo altero, Rex saltuarius, triginta annos natus, cum in specula staret et silvam intuebatur, tanta fulminis vi est crus percussus ut pollicis pedis unguis sit excussus. Fulminatus tamen vivebat, quod raro fit, ac potuit suam fabulam diunariis narrare.
Satis placide degisse videtur annos septem et viginti, de quibus ne verbum quidem scriptum reperire potui. Anno tamen millesimo nongentesimo undeseptuagesimo idem vir, dum vehiculum onerarium montanam per viam gubernaret, de caelo est iterum tactus. Cui exanimi iacenti supercilia sunt exusta; iterum tamen vires et corpus sibi revocavit. Anno succedente cum ante domicilium suum staret, humerus sinister tertio ictu est flammis absumptus. Post annos duos Rex in statione seu sede saltuaria versabatur, cum quarta vice fulminatus aquam in caput ardens effundit. Ex quo tempore conabatur hamam aquae plenam semper secum in vehiculo ferre. Nonnullas menses quandocumque nubem conspexerat, terrore perculsus et timens ne daemon quidam invisus se occidere quinta vice conaretur, solebat in vehiculo ferreo se abdere, una cum hama, ne iterum percuteretur.
Quod, si vesanum esse hominibus rationabilibus videretur, ratione tamen haud prorsus carebat. Rex enim proximo anno cum nubem parvam atque humilem conspexisset autoraeda vectus fugere coepit. Metu commotus, putabat nubem se persequi, quod vix credi potest; nihilominus, cum putaret se satis longe abesse a nube, e vehiculo desilluit, nubem paulisper intuebatur, et spectabat fulmen subito de caelo in se emissum. Quod petasum capillosque incendit, Regem ipsum spatium decem pedum a curro automatario coniecit, caligam corigiis adhuc nodatis a pede excutit. Rex tamen ex providentia aquam secum quocumque ferens potuit caput restinguere.
Anno millesimo nongentesimo septuagesimo sexto, dum Rex campum quendam tentorium inspiciebat, ut certior fieret omnes in tentoriis et sacculis dormitoriis habitantes tutos et securos se habere, sextum fulmen iactum talum laesit. Item anno proximo placide piscabatur cum ex inopinato id accidit quod facile iam potes tu, lector, coniectare. In valetudinarium est exceptus, pectus et ventrem adustus.
Itaque septies de caelo fulmine est tactus. At dicitur a quibusdam rationabile esse in tribus millibus hominum, nullo consilio adhibito sed potius casu toto e mundo electis, singulum fulmine percussum iri. Satis constat porro secundum leges mathematicas exspectationem seriei rerum absolutarum neque aliunde pendentium esse summam, quae efficiatur ex exspectationibus, quae cuique rei obtingant, inter se multiplicandis. Itaque, probabilitas proxime idem valet ac haec proportio tam exigua ut verbis Latinis referri vix possit:
1 : 2 187 000 000 000 000 000 000 000
Nec dubitare possum quin homines sint superstitiosi qui velint seriem casuum tam longe a ratione exspectationibusque disiunctam cuidam arbitrio ut aiunt “praeternaturali,” vel deis vel daemonibus vel Fortunae, ascribere. Rex ipse, etsi post quintum fulminis ictum superstitione est afflictus, post tamen septimum, cuidam diunario roganti num ille putaret Deum conari eum interficere, respondisse fertur:
Domine! Utinam scirem! Res pessime sese habent; non tamen credo Deum me persequi. Nam si Ille voluisset, primus fulminis iactus suffecisset.
Hic enim custos vel tutor silvarum in regione montuosa versabatur, et munere saltuariuo apertis in locis atque in turribus fungebatur. Fulminis periculum saepius subibat quam plerique, itaque magis consentaneum est cum ratione eum multoties est percussus.
Adhuc nonnullis fortase videtur esse historia miranda, et praesertim cum homo mortalis septies fulmine ictus vixerit; sed in memoria debemus tenere eum non potuisse septima vice e caelo ici nisi post sextum ictum adhuc vivus esset, nec sexta vice nisi post quintum, nec quinta vice nisi post quartum: si mortuus esset, nullo modo iterum fulmine percussus esse potuisset.
Si felix et fortunatus Rex ille fuisse videtur, quippe qui septies e Fati faucibus evaserit, adhuc restat ut eius vitam septies servatam consideremus, quoad ex frustis rerum gestarum a diunariis relatis possumus. Amici enim Regis dicuntur eum coepisse timere, et, praesertim cum tonitrus audiretur, eius consuetudinem defugisse; itaque solum sub sole potuit amicos colere. Ipse porro fertur uxorem duxisse, quae feliciter vita diei superaverit quo ipsa, foris iuxta maritum stans cum vestimenta nuper lauta in funiculum affigeret ut exsiccarentur, infeliciter fulmine icta esset. Nescio quo anno illa e vita excedit, sed ante maritum vita defuncta esse videtur. Rex enim aetate provectus id passus est quod in vita est maribus tristissimum: amore cadere. Nam satis constat eum feminam quandam adamasse neque esse redamatum. Tristissima igitur noctis hora, tertio die mensis Septembri, mundi salvationis anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio, sclopetum in se collineavit et id, quod caelestis ignis fulminis septies nequiverat, ipse fecit, amoris perditi causa.
Quae vita! Quid agerem, si bis terve (non dico septies) ictus fulminis fuissem? Cum ille timeret impetum in se a nubibus fieri, non superstitiosum, sed expertum ac pragmaticum hominem praebebat se.
Quam inaudita fabula, Nemo! Sed a te dissentio de hoc: amoris perditi causa non puto illum Regem se occidisse. Numeri tres et septem ita diuini et cabalistici magiciue existimabantur ab antiquis, ut diceretur “numero Deum impare gaudere”. Tertio enim die mensis Septembris anno impare post superuiuendum septem fulminis ictibus, cum tantum unum uita amatae suae constitit, ille Rex se taeduit Deum illum ludere et ludo ipsum uincere uoluit!
Gratias vobis, Thersite Sandraque, propter verba vestra; aliquatenus tamen dissentire volo a Sandrae sententia de numeris magicis. Quae enim ars etiam cabalistica potest amore esse potentior? Quid enim in vita et levius et gravius eodem tempore?
In calce superioris annotationis, mi Nemo beneuole, potius quam illud lege hoc: “… illum Regem taeduit Dei lusoris et ludo ipsum Deum uincere uoluit!”.
Spero fore, mecastor, ut nonnumquam rectius quam citius scribam…!
Des de fa 5 anys, el Museu de Sant Boi de Llobregat el primer cap de setmana de Juny organitza els Lvdi Rvbricati. Durant els dies 6 i 7 de Juny es portaran a terme tallers i activitats de reconstrucció històrica d’època romana en diversos espais patrimonials de Sant Boi. Enguany el fil conductor dels Lvdi Rvbricati són els déus i els mites que giren al voltant del foc, IGNIS.
Us convidem a gaudir i a aprendre de la cultura romana de manera diferent i en família. Podreu participar en tallers, conèixer personatges mitològics i aprendre de manera divertida.
A més, si voleu participar en un autèntic sopar romà podeu venir al Rubricati Convivium el divendres 19 de Juny.
Lvdi Rvbricati MMIX.
La festa romana de Sant Boi
Dissabte 6 de Juny de 17.00 a 21.00 h.
Diumenge 7 de Juny d’ 11.00 a 14.00 h.
Entrada lliure.
Rubricati Convivium.
Banquet a la riba del Llobregat
Divendres 19 de Juny a les 21.00 h.
Preu: 36 €.
Més informació (15 dies abans us enviarem el programa):
Museu de Sant Boi
C/Hospital 9
Telf. 93 635 12 50 / Fax. 93 654 52 81
museu@santboi.cat
http://www.museusantboi.org / http://museusantboi.blogspot.com
Corrigatur quaeso: Saluto te, cui nomen est Nemo Oudeis (masc.),OPTIMUM Latinistam. Ignoscas delicto meo. Idem ac supra.
Salve, miraculo est mihi legere quae de viro illo infelici narravisti. Deduci potest omnia sub sole fieri posse, omnia esse possibilia. Quae mala Job ille Sacris Scripturis descriptus Deo volente Diabolove adiuvante sit perpessus, cogitemus.
Saluto te optimam Latinistam. JS
Gratias tibi quoque, Sarsila, ago!