De amico, qui vitam agat beatam.

Aliquando iuvat paulisper sub divo apricari, vitam tamquam aciem dierum instructam recensere, de rebus factis cogitare necnon illis de semitis quas non sumus secuti. Quod hodie horis pomeridianis faciebam in gramine prope bibliothecam recubans, parvo editionum Teubnerianarum acervo usus quasi pulvino. Nam amicus quidam, a quo ne verbum quidem audivi ex illo tempore quo discipulus in gymnasio magistros vexabam, heri et ex inopinato me per paginam interretialem c.n. Facebook invenit. Mihi identidem hoc anno contingebat ut amicus quidam cuius nominis fere oblitus essem eodem modo me adiret. Inter quos amicos repertos numerantur tres puellae quas quondam amore deperiebam, e quibus duae nunc iuris peritae sunt, duae nunc infantulos erudiunt (itaque una est negotiosissima). Nihilominus, cum repeterem mecum vitam meum et hanc conferrem cum amicorum vitis florentium, non adeo movebar quam nunc, quod Thomae, quondam mihi amicitiae vinculis coniunctissimi, considero vitam.

Thomas enim puer bono ingenio, cuius pater apud parvam studiorum universitatem res gestas profitetur, mentis celeritate adeo praeditus est ut quodlibet voluerit facere possit, sed a studiorum universitate discedit ut aliam vitam ageret. Hodie ebriamina miscit et potiones praebet quadam in caupona quae in Honolulu urbe sita est, magna in insula Havaii, ubi ex anno bismillesimo sexto habitabat. Tympanista aliquando cum gregibus cantorum suam artem strepitosam exercet, quam colebat etiam puer (patre non semper probante), concentus cum amicis nonnumquam audit, alias tabernas visit illis noctibus quibus non sibi necesse est cauponis munere fungi. Tribus cum amicis versatur in aedibus non solum magnis sed etiam pulcherrimis, ac generatim et universe vitam iuvenis lauti agit voluptuosam.

Cur ego numquam didicerim cinnos, gallicaudas, propomata parare, nescio; nam utilissimum mihi esset et praesertim si me taderet vitae academicae. Nonnullos alios enim congnosci qui, dum in insulis Carribicis versarentur, eisdem artibus freti potuerunt satis pecuniae sibi comparare ad vitam agendam duos tresves dies in hebdomade laborantes, alios dies vitam beatam degentes nullis negotiis impediti. Placet autem Muretum et Erasmum legere necnon aliorum scripta humanistarum pulcherrima, ac semper placet alios recentiores auctores lustrare…at si umquam futuris temporibus necesse fiat ab his studiis discedere ut tantummodo Vergilium Horatiumque Anglice tractare et libellos stultos de hypermetasupertextualismo vel de arte psychologica parum intellecta et in Vergilium prave torsa (“Palladis Phallus: num ultimis in Vergilii versibus Aeneas sensu translato Turnum futuerit”) scribere, ut nonnumquam fit his diebus in studiorum universitatibus Americanis, fortasse melius mihi sit Thomam amicum in insulas Havaiianas sequi et cauponam exercere et torrido sub cuiusdam beatae insulae caelo apricari sublatis omnibus curis.

2 Comments

  1. Quamuis cauponam exercere honestissimum munus sit, spero te umquam, sublatis plerisque curis (omnes enim tollere difficilius est!), de Moreto et Erasmo et aliis recentioribus auctoribus libellos sapidos qui in Studiorum Vniuersitate lustrari possint, Latine scripturum necnon eos Latine tractaturum docturumque torrido sub cuiusdam beatae insulae caelo.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *