Conventiculo peracto, pauca negotia sunt mihi adhuc absolvenda antequam possim in veritate dicere me tempore frui subsicivo. Itaque, dum ordinatrum quam strenuissime quasdam pelliculas curat exscribendas, haec verba perpauca ego scribo in thermopolio sedens ubi praesertim diebus Lunae permulti congregant….
Year: 2009
De verbo “orbitandi”
Cum ab amico nuperrime monitus paginam inspexissem quae “Wikipedia” vocaretur et quae ad Mercurium planetam spectaret, vocabulum mihi ignotum offendi, quod paradoxon mihi in mentem attulit: Observatio conclusive Mercurium circum Solem orbitare demonstravit. Illud adverbium rarum quod est “conclusive” praetermittam,…
De amico, qui vitam agat beatam.
Aliquando iuvat paulisper sub divo apricari, vitam tamquam aciem dierum instructam recensere, de rebus factis cogitare necnon illis de semitis quas non sumus secuti. Quod hodie horis pomeridianis faciebam in gramine prope bibliothecam recubans, parvo editionum Teubnerianarum acervo usus quasi…
De nexu quodam inter Plutarcho et J. K. Rowling
Marcus Antonius Muretus, in Variarum Lectionum libri primo capite altero, quo explicaret cur Tralliani, cum Mithridatem regem salutarent, eum honoris causa potius Dionysum quam de Iovis vel Apollonis vel cuiuslibet dei nomine vocarent. Inter alias appellationis causas, quas Muretus, tam…
De Marco Sanford
Quodam tempore nonnulli Republicani, politici illi qui ad partes dextrae spectant, olim videbantur putare Marcum Sanford, civitatis Carolinae Meridionalis gubernatorem seu praefectum ac praefectum societatis variarum civitatum gubernatorum qui cum factione dextra stant, anno bismillesimo duodecimo praesidentem totius reipublicae creari…