Satis constat poetas ad artem pangendi esse procliviores quam ad mathematicen disciplinam, ut Naso tristis quinto in libro haec (quamvis haud innumera) queritur:
Felix, qui patitur quae numerare potest!
Nam ipse poeta quam maxime elegiacus (cuius enim est aegrimoniis affici et sua maestitia lectores oblectare) dolores numerare nequit. At etiamsi nequam nebulones curas osculaque pariter ac flavas Thybris harenas, splendida lumina caeli, sparsas per litora conchas numerare nesciunt (quippe a quibus haud pauca cupiantur); umbratilibus tamen grammaticis nil in vita suavius quam enumerando explicationes longiores simplicibus versibus adiungere.
Horatius poeta, cum decimo tertio in carmine primi libri Lydian alloqueretur, eius oscula dixit Venus quinta parte sui nectaris imbuisse. Quod autem quinta ullius rei pars sine dubio esse non potest nisi cum aliis partibus quattuor adstantibus, Pomponius Porphyrio grammaticus amorem ita dividit:
In quinque partes amoris fructus esse partitus dicitur: visu, adloquio, tactu, osculo, concubitu.
Vnde et Terentianum illud est:
Tamen extrema linea
Amare haud nihil est.
Terentianum illud iterum decantavit Pomponius ad decimae sextae epistulae versum undeoctogesimum, in quo Horatius ultimam lineam rerum dixisset esse mortem. Quo pacto Terentii “extrema linea” ad et amoris gradus quinque et noctem perpetuam nobis omnibus dormiendam pertinere Pomponio sit visa, mihi sic ita liquet ac obscurum videtur quomodo interpretemur quintam illam nectaris partem qua Lydiana oscula imbuta esse dicantur, si quarto gradu oscula contineantur. Sunt autem qui hoc in loco ad spurcitates tam ab auctoris verborum sensu quam a communi pudore abhorrentes descenderint, quae lectiones nihil de Horatio et nimis de interpretibus docent. Alii melius (mea quidem sententia) ad hoc carmen alia Graeca conferunt ut ostendant mel decimam partem dictum esse nectaris, itaque Lydiae oscula melle bis dulciora haberi. Non autem mea refert quis rectius Horatium intelligat, nam satis mihi arridet hoc intellegere: Pomponium Porphyrionem doctum grammaticum seriem rerum enumeravisse ut numerus solus et vagabundus et in versu repertus aliis cum consimilibus numeribus congregaretur itaque versus enuclearetur.
Arrident haec quoque medio (ut dicitur) aevo scripta ac Porphyrionis divisionem sequentia:
Compages flagrantis quinque feruntur amoris:
visus et alloquium, contactus et oscula amantum,
postremus coitus, luctati clausula belli.
Volo tantum ludere: id est contemplari,
praesens loqui, tangere, tandem osculari.
Quintum, quod est agere, noli suspicari.