De etymologicis rationibus falsis vel fictis

Canis canit clavicordio.

A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit:

In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant φρέαρ, leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo…

Gellius vero idem vitium in eiusdem docti hominis scriptis, immo in eodem libro, scite admodum et clementer deprehendit:

Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furvum atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur. Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquirore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine fur. Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit furem a furvo, id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

At paenultimo in capitulo eiusdem libri Noctium Atticarum, Gellius ad Varronem reversus est cuius indutiarum finitionem ostenderet lepidae magis atque iucundae brevitatis quam planam aut probram esse videri. Deinde ipse mirum in modum eytomologica ratione etiam prima fronte omnino falsa in voces Latinas resolvit nomen indutiarum:

Indutias sic dictas arbitramur, quasi tu dicas inde uti iam. Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit inde uti iam pugnetur, idcircum ex his, quibus dixi, vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est.

Difficile est tam clementer atque iucunde de ratione huius nominis a Gellio relata quam ille se praebuit cum de Varronis opinionis errore dissereret. Nam hoc inde uti iam adeo, ut Latine loquar, stulte dictum est ut nemo nisi scurra, balathro (a balatu et vaniloquentia dictus2), barbarus, agrestis, idiota, morio fictus, opicus mus ullo pacto fidem ei tribuere posse videretur. Quae nomina omnia a similitudine Gellii longius abhorrent, cum de doctissimo et peritissimo homine loquamur, quam ipsius explicatio etymologica a verisimilitudine.

Animadvertendum vero est Gellium idem fecisse ac Varronem: nam uterque etymologicam rationem ratione procul evolvit eodem in libro in quo ipse antea alium hominem eandem ob causam reprehenderat. Itaque suspicor consulto Gellium huius vocabuli originem potius effinxisse quam exquisivisse. Nam lepos atque urbanitas debet in aemulatione inesse; itaque aemulandi Varronis causa et quasi per iocum, mea quidem sententia, Gellius salsus etiam in idem vitium Varronem praeceps est secutus. Et fortasse ea de causa, cum aemulationem in animo haberet, paulo postea eodem in capite haec Gelliana leguntur post Aurelii Opilii explicationem eiusdem indutiarum nominis:

Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.


1duovicesimo] videas quartum quinti libri caput.

2dictus] videas Pomponii Porphyrionis commenta in Horati Sermonem alterum primi libri.


Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *