Haec verba inveni picta non longe a studiorum sede litterarum Latinarum Graecarumque, in quodam loco aperto ubi discipuli bonarum artium solent varias causas tam publicas quam privatas coram aliis exponere. Quorum pictor videtur rem privatam in mente habuisse cum incaute sua scripta nondum sicca in hac lapidea mensa deponeret, quamquam propter pigmenti perpetuitatem eius amor casu nunc est in medium positus. Nomen autem appositum videtur esse Lusitanicum, quo sermone illud vocabulum idem sibi vult ac “apicula.” Dispeream si nomen magis ideoneum ulli amatori umquam contigit et mellitius: quippe in quo insint et mellis dulcedo, et spiculae dolor, et nominis diminutivi sensus tenuis atque urbanus. Quid enim νεωτερικώτερον?