Crocodilus osculationis cupidus. Servii verba de primi Aeneidis libri versu ducentesimo quinquagesimo sexto: oscula libavit] Leviter tetigit. Et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. Sane multi nolunt ita intellegi, ut…
Month: September 2010
De pugillaribus
Catullus carmen 42 iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Plinius maior Historia Naturalis 13.69 Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse…
De Ferdinando Fontenada naufrago et captivo
Qui de novo orbe scripserunt variis modis res gestas narraverunt: Ferdinandus enim Cortesius et Deo et praesertim sibi confidens non sine quadam insita et naturali animae alacritate epistulas ad Carolum regem misit, et Galli maxima cum acerbitate in Hispanos victores…
De Verbis Pictis
Discipuli huius studiorum universitatis in studia animos parum intendunt: quod elogia variis in muribus mendose scripta nimis aperte monstrant. His litteris mendose scriptis discipuli videntur conati esse illud «οὐδὲν ἄδηλον» scribere. Quamquam acuitur littera ε quae in ultima primi vocabuli syllaba reperiri…
De accipitribus Aegyptiis
Caput octavum (cui titulus “Mars et Venus”) ex Iohannis Pierii Valeriani Belluensis Hieroglyphicorum libro vicesimo primo (“De iis quae per accipitrem significantur”) sumptum infra subdidi: Erat et illud apud sacerdotes Aegyptios memorabile commentum, quod Martem et Venerem per duos utriusque…