Compositio Crustulorum

Conferenda

  • dodrans poculi (170 grammata) butyri
  • tres unciae (85 grammata) casei mollis (qui etiam Philadelphiensis vocatur)
  • poculum (200 grammata) sacchari
  • ovum
  • parvum cochlear (5 mililitra) vanillae
  • duo pocula et dodrans (345 grammata) farinae
  • parvum cochlear (5 grammata) pulveris furnarii
  • mica salis
  • quattuor tincturae cibis idoneae (nec latices fluido corpore sed gelatae lentes quae in tubulis venduntur et quae pastae dentariae similes videntur)

Facienda

In vas mittantur butyrum et caseus mollis et saccharum ac vehementer commisceantur, quibus addantur ovum et vanilla. Haec omnia tundantur in misturam mollem et levem.

In alterum vas mittantur farina et pulverem furnarium et sal, quae mixta primo vasi addantur. Ferula commoveantur donec massa omnibus in partibus firma et stabilis et aequabiliter constans esse videatur.

Haec in partes dividatur quattuor, quorum singulae quartae partes sua quaeque tinctura inquinentur.  Haec partes in armario frigidario duas horas separatim condantur.

Deinde singulae partes tinctae in uncias globosas dividantur, e quibus conferantur coniunganturque globuli ex uno quoque colore, ut duodecim sint pyramides multicolores. Si massa ad digitos adhaereat, pyramides iterum condantur in armario frigidario.

Alioquin unaquaque pyramis inter digitos sumpta in formam serpentis (nec alatae) digitis volvatur. Serpentes debent per pedem (id est per centimetra triginta) porrigi et, propter massarum commixturam, arcus caelestis speciem seu Iridis praebere. Massa in longitudine protenta circum se involvatur, ut in colubris formam cochleaeve reddatur.

Fere omnes difficultates quae in cochleas formandas oriuntur facile possunt farina addita solvi. Nam massa humida ad digitos mensamque vult adhaerere propter siccitatis desiderium: cavendum tamen est ne nimis farinae addatur, ne in nullam formam massa possit cogi.

Venditur in macellis saccharum paulo firmius quam id in coquendo usitatum, et coloribus saporibusque inquinatum, quod non displicebit crustulorum superficiei addi. Sunt autem qui malint crustula palis infigere, ut quasi dulciola illa quae “piruleta” seu “sucette” seu “Dauerlutscher” vulgo vocantur esse videantur.

Coquenda sunt in furno ad 350um caloris gradum secundum rationem a Fahrenheit excogitatam, seu ad 175um quem mensura Celsiana indicat, per octo minora spatia temporis.  Crustulis iam coctis coquo licet acidum lysergicum diaethylamide addere, si in animo habes crustula ad scholas taediosiores tecum adferre.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *