Qui de novo orbe scripserunt variis modis res gestas narraverunt: Ferdinandus enim Cortesius et Deo et praesertim sibi confidens non sine quadam insita et naturali animae alacritate epistulas ad Carolum regem misit, et Galli maxima cum acerbitate in Hispanos victores invehebantur, et Iesuitae non insolita cum maestitia martyros ita ornabant ut Floridam dixerint societatem Iesu “parum felicibus auspiciis ingressam sudoribus rigavisse suis, perfudisse sangine, ad extremum destituisse.” Mera tamen melancholia (necnon fortasse versimilitudine) omnes praestitisse mihi videtur Ferdinandus Fontenada naufragus, qui septindecim annos apud aborigines vitam miseram captivi degit. Eius narratio ad Phillipum Hispanorum regem anno 1575º scripta quoad sciam numquam in sermonem Latinum est versa, sed versio Anglica anno 1854º a Neomago Smith, Georgiensi, est parata. Cuius in relationis initio hae sententiae, etsi non his verbis expressae, leguntur:
Insulae Yucayo et Ahita ultra fretum Bahamense inveniuntur, Indis vacuae, quae inter Havanam et Floridam iacent. Sunt autem aliae insulae, propius ad terram continentem sitae et ab occidente ad orientem tendentes, quae Martyres nuncupantur, quippe in quibus multi passi sint, et nonnulla saxa ibi e mari emineant quae e propinquo homines vexati esse videantur. Hic sunt Indi magna statura, quorum mulieres bene sunt formatae et facie pulchrae. His in insulis sunt duo Indorum oppida: in altera est oppidum Guarugunbe appellatum, quae Hispanice dicitur pueblo de Llanto, id est oppidum lacrimosum; alterius oppidi nomen, Cuchiyaga, sibi vult “locus ubi calamitas accidit.” Hi Indi habent nihil auri, minus argenti, etiam minus vestimentorum.
Multa alia eiusdem generis hac in epistula Ferdinandus ille infelix dixit, et multa de Calusis, ut puto, quos “Carlos” vocavit. Hi dicuntur auro caruisse sed margaritis abundasse, sed non dicitur utrum hi aborigines magaritis usi sint pro pecunia. Maxime autem studium meum movet colloquium inter aboriginum regulum et Ferdinandum de linguis relatum, nam Indi non intellegebant Hispanos nuper captos non posse Indorum sermonem intellegere sed putabant eos mandatis non obtemperare propter animos pertinaces, quamquam Indi ipsi iubebant Ferdinandum utrique parti munere interpretis fungi: quod paradoxon mihi videtur quod ego non possum sine quodam interprete intellegere.