Autumnus. Cervisias bibentes et dioscoreas frictas edentes, ut mos est, nos qui solemus diebus Veneris locos medio (ut dicitur) aevo Latine scriptos lecticare coepimus loqui de quibusdam rebus paulo recentioribus. Nam apud nos hoc anno est quidam vir doctus et…
Month: October 2010
De Q. Lollio Urbico praefecto urbi
In tabernis solemus de martyris oratoribusque cum amicis colloqui, nam utrosque melius intellegimus ebrii. Duabus in Apologiis nomen cuiusdam Urbici legitur, qui videtur utraque in oratione esse unus et idem Q. Lollius M. f. Urbicus, praefectus urbi. Igitur et priusquam…
De gelidi theobromatis generibus XXXVI, necnon de laride
Voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur ex multis dissimilibus rebus dissimiliter efficientibus voluptates. Oratiunculam hodie audivimus Christophori, qui acroasin praemeditabatur quam in conventu rerum gestarum studiosorum mox haberet. Postea tamen nos amici tres a sapientia ad sapores discessimus, quod…
De empenadis calidis prae caloribus non emendis.
Fuit quondam pueris in pretio potionem citream sive Limonatam aestate vendere, ut etiam tenera aetate artem discerent mercandi. Hodie tamen prope stationem laophoricam pueros nonnullos vidi empenadas venditantes calidas. Quod cibi genus, quamquam cum gustu huius regionis congruere et cohaerere…
Περὶ τοῦ σάκεος τοῦ Περσέως
Hesiodi ascribitur breve carmen Ἀσπὶς nomine, quamquam hoc nomen scuti nusquam inter illos versus legitur; immo vis Herculea dicitur σάκος manibus ferre omnifulgens. Quod consentaneum videtur Homeri rationibus, cuius in carminibus—ut Natasha Bershadsky nuper ostendit—quicumque ἀσπιδῇ armatus contra σακέσπαλον stare…