De consiliis capiendis

Autumnus.

Cervisias bibentes et dioscoreas frictas edentes, ut mos est, nos qui solemus diebus Veneris locos medio (ut dicitur) aevo Latine scriptos lecticare coepimus loqui de quibusdam rebus paulo recentioribus. Nam apud nos hoc anno est quidam vir doctus et Bohemicus, qui stipendio qui Fulbright nominatur fruitur et arti pingendi studet, et qui nonnihil iam congessit de picturis in quibus delineantur thesauri antiquitatum collatarum, et in quibus orbis novus variis modis repraesentatur. Ostendit porro et multas papiliones his in imaginibus pictas et alias picturas in thesaurorum parietibus appositas (sive imagines in imaginibus impositis), quae videntur exemplaria imaginum xylographicarum libris additarum esse secutae. Equidem autem ex aestate conabar libros sexto decimo saeculo et postea scriptos colligere qui ad novum orbem et praesertim ad Americam spectant et in quibus natura huius regionis variis modis tractatur. Haec duo studia videntur quadam inter se competentia gaudere, nec longe absunt a propositiis illius musei historiae naturalis cum studiorum universitate coniuncti, ubi et aboriginum vita et papiliones omnium generum exhibeantur. Itaque forsitan possit fieri ut oratiunculas de his rebus curemus in museo quodam huius anni die habendas. Sed talia instituere parareque nescimus…at talia somniare placet.

1 Comment

  1. Haud bene intelligo tibi, mi disertissime docteque amice. Quaenam sunt ea quae instituere parareque nescias et somniare placeat? Nemo enim, nisi tu ualeas, possit.

Leave a Reply to Sandra Ramos Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *