De Bidentibus

Samuel L. Jackson Auli Gellii partem Avenio melius egisset. Cum crocum floresque perambulare Vergilii hac hebdomade necesse mihi fuerit et cum Eclogarum vocabulis rusticis luctari, quod semper aerumnas nobis fert discipulis hodiernis quippe qui arborum rerumque rusticarum imperiti prorsus nullo…

De suffragiorum mysteriis

Suffragiis nuper nonnullis in comitiis numeratis multi sunt qui de eventibus mirentur.  Primum, in Batavia Geert Wilders multa puncta tulit, cum suffragatores non viderentur animadvertere se suffragia potius dare ad senatorem creandum quam ad tonsorem ei conducendum.  Multo tamen mirabilior…

De mense centesimo quarto

Septimo die mensis Octobris anno bis millesimo primo milites nostri Caburam Afganiensium reipbulicae caput pyroblis primum oppugnaverunt; hodie vero, quamquam regimen mutatum est, nostri in Afghanorum finibus adhuc manent atque adhuc moriuntur. Itaque hodie peractus est mensis centesimus quartus ex…