His rogantibus, si quinque millia nummorum Europaeorum acceperim, quid velim de hac pecunia facere, facillime respondere possum: me statim velle nummis istis Europaeis Helvetiorum francos aut tres quattuorve uncias auri permutare. Nam inter Europaeos et Americanos quasi currendo nunc certatur…
Month: July 2011
De conclavi scholastico, quod sortitus sum
Didici quo in conclavi sim a mense Augusto docturus: nam, propter numerum discipulorum, scholae per totam studiorum universitatem hic illic sparguntur. Ego igitur docebo in aedificio cuius scriptoria rectores collegii agri culturae ut sua sibi vindicaverunt: qua de causa ad…
Fortuna melopsittacus
In Rhetoricorum libris ad Herrenium scriptis legimus Pacuvii haec: Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi saxoque instare in globoso praedicant volubili: id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam autumant. Caecam ob eam rem esse iterant, quia…
Controversia patris duorum, frugi et luxuriosi
Quid si Evangelium Lucae esset a praeceptore artis declamandi scriptum? 15. Pater filii prodigi dementiae reus Thema Cum tricenario filio pater patrimonium dividat. Adversus patrem ne qua sit actio nisi dementiae. Quidam habuit filios duos, frugi et luxuriosum. Divisit. Luxuriosus peregre…
De Atlantide descensura
OV-104 Atlantis (1985–2011) Vetusta navis, sed nullam novam iam habemus quae possit iisdem muneribus fungi, quod nobis est dedecori maximo. Malunt enim senatores magistratusque nostri bella perpetua gerere et locupletissimorum patrimonia pecunia pauperibus liberisque futuris ablata augere quam rem novam…