Adfui hodie in studiorum universitatis vicinitate, ut amicum rerum gestarum studiosum adiuvarem Iohannem Hus praeceptorem Bohemum legere: nam amici commentatio magistralis ad religiosas orationes medio aevo habitas spectabit. Pransi sumus in taberna Iaponica, quam universitati proximam esse nesciveram: nec nunc…

Nova statua discipulae reperta In bibliotheca sedeo. Tandem enim advenit E. Sancti-Dionysii liber qui inscribitur Le Vocabulaire des animaux marins en latin classique: si nil aliud, tandem potero Gallice balbutire de variis generibus piscium. squilla, ae, f. : squille (crustacé);…

De vita et convivio, senectute et ebrietate

Saepe in carminibus “sympoticis” seu convivalibus tractatur mors: cuius exemplum praeclarum, quamquam ludibrii causa, tradidit Petronius post cenam Trimalchionis.  Sed apud Quintilianum, qui fertur, inter Declamationes minores, hic nexus inter senectutem, quae per diuturnum aetatis progressum in hominis vitam irrepit donec…