Cum Americani senatores et magistratus summus nunc rixentur de aerarii condicione aereque alieno reipublicae causa conflato, et praesertim cum rabidissimi senatores Factionis Theae vehementissime negent vectigaliorum diminutionem ditissimis civibus a Georgio Frutice datam esse abrogandam, non ineptum videtur conspectum praeteritorum…
Month: July 2011
Adfui hodie in studiorum universitatis vicinitate, ut amicum rerum gestarum studiosum adiuvarem Iohannem Hus praeceptorem Bohemum legere: nam amici commentatio magistralis ad religiosas orationes medio aevo habitas spectabit. Pransi sumus in taberna Iaponica, quam universitati proximam esse nesciveram: nec nunc…
Nova statua discipulae reperta In bibliotheca sedeo. Tandem enim advenit E. Sancti-Dionysii liber qui inscribitur Le Vocabulaire des animaux marins en latin classique: si nil aliud, tandem potero Gallice balbutire de variis generibus piscium. squilla, ae, f. : squille (crustacé);…
De vita et convivio, senectute et ebrietate
Saepe in carminibus “sympoticis” seu convivalibus tractatur mors: cuius exemplum praeclarum, quamquam ludibrii causa, tradidit Petronius post cenam Trimalchionis. Sed apud Quintilianum, qui fertur, inter Declamationes minores, hic nexus inter senectutem, quae per diuturnum aetatis progressum in hominis vitam irrepit donec…
Utrum sint Hispani dicendi flavi proceresque an Germani
Apud Calpurnium Flaccum legimus haec, quae primum Håkanson (anno 1978º) secuti exscribamus: Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < … > non eodem omnes colore tinguntur. Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit…